BCCCAP00000000000000000000820
78 DE SPIRÍTUAL!TATE FRANCISCANA. - PÁ.RS PRIMA ralitatem piorum hominum, en sancti Francisci sublimis pauper– tatis vera interpretatio, demonstrando hac se gerendi ratione, se revera esse Dei mancipium, et in Dei ditione quoquoversu om– niúo esse : << Omnem sollicitudinem proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis >> (1 Petr. 5, 7). Altera manifestatio sincerae simplicitatis S. Francisci patet in eius blanda laetítía. Quisquis vel aliquantillum vitam beati Francisci cognoscit, scit, eum multiplicibus ac molestissimis cruciatibus fuisse pro– batum et affiictum quoad corpus simul et quoad spiritum, nul– lis tamen umquam supernae vitae iucundissimis solatiis et con– solationibus pro sua firmissima fidelis viatoris spe intermissis. Quod utique mirandum non ést, nam lacrimis, quas frequenter fundebat, sive propter saecularem vitam suam praeteritam, sive propter mundi peccata et scelera, sive propter Christi passionem cor eius ineffabili dulcedine perfundebatur et aegritudines patien~ tissime toleratas veluti caras << sorores >> 1 amplectebatur, cum Chri– sto crucifixo eum conformem redderent. Ita nec ipsi animae mae– rores et angores serenum eius gaudium obnubilare poterant, quia grato animo illos de manu Dei suscipiebat et velut ignem repu– tabat, in quo, tamquam aurum in fornace cor eius purgabatur Affectum autem illum in anima seraphici Patris accuratius examinando, imprimís pro certo habendum est, Franciscum na– turalem habuisse propensionem ad laetitiam et gaudium, ut ex eius vita iuvenili, quam << e/fusus ad gaudia >> 2 cum amicis ínter mundanas pompas, licet a mortiferis vitiis vacuas, et ínter deli– cias transigebat, clarissime patet. Imo in ipso carcere, quo Peru– siae inclusus quondam detinebatur, suorum vinculorum socios prae tristitia maestos, blande consolabatur, << exsultans in Domino, vincula ridens et spernens >> 8 • Sed etiam multa lepida et faceta facta ex eius posteriori vita eruuntur, sive etiam ingenuae rationes in admonendis vel castigan- , dis fratribus saepe adhibitae. Quae quidem gratissimae narratiun– culae nativum eius ingenium designant eiusque indolem ad hilari– tatem et iucunditatem omnino proclivem. Quocirca unum facturo 1 THOMAS DE CELANO, Vita 11, n. 212, 3 s. BONAVENTURA, Legenda s. Francisci, cap. I, n. 1, ed. cit., p. 506. 3 THOMAS DE CELANO, Vita 11, n. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz