BCCCAP00000000000000000000820
. SANCTA SÍMPLICITAS B. FRANCíSCÍ lium ei explicavit in ecclesia S. Mariae Angelorum ; deinde ab Episcopo Assisiensi, Guido, quem saepe conveniebat ad tractan-, da negotia sua ; postea a Cardinali Ioanni Colonna a San Paolo, qui ipsi Rornae saepius consiliarius fuit, et a Cardinaii Hugolino, qui postea Papa Gregorius IX erat, et tandem ab ipsis Summis Pontificibus Innocentio III et Honorio III. Ita tam propriam suam vitam spiritualem, quam illam totius suae fraternitatis, sub tutissima sanctae matris Ecclesiae auctoritate constituit. Intime cum sancta Frartcisci simplicitate cohaeret filialis eiu.~ r:onfidentia in Deum, plenaque eius traditio in manus providen– tissimi Patris caelestis, quae praesertim in evangelica paupertate, virtute eius praedilecta, mirabiliter elucet. Revera, innixus verbis ipsius Christi in Evangelio : << Nolite ergo solliciti esse in crasti– num, crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi >> (Mt. 6, 34), et : << Nolíte possidere aurum neque argentum >> (Mt. 10, 9), omnem cu– ram et sollicitudinem huius .rnundi a se constanter reiciebat, pe– cuniam autem et denarios ut pestern quarndam abhorrebat. Pro:– prietatem omnem sive in privato, sive in cornrnuni, pertinaciter recusabat, Iicet sapientes et clerici, qui ad Ordinem venissent, irno Episcopi, Cardinales, ipseque . Rornanus Pontifex ei hanc absolutarn expropriationem seu abalienationem dissuaderent, nam ipse Christus, ait, sibi revelaverat, se secundum formam sancti Evangelii vivere debere. Celsitudo huius evangelicae paupertatis fundata erat super absolutam et illimitatam eius confidentiam in Patrem caelestem, quam S. Evangelium sibi revelaverat his ora:– culis: << Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra >> (Mt. 6, 19), et : << Quaerite ergo primum regnum Dei et iustítiam eius, et haec omnia. adicientur vobis >> (ib. 33). Exinde etiam patet, cur beatus Franciscus mendicitatem ut apicem paupertatis evangelicae consideraret, non utique quasi mendicationem ut primum sustentationis medium suae fraterni– tatis haberet, nam stricte exigebat a fratribus suis, ut laborando suis necessitatibus providerent, et 11onnisi in casu, quod eis non daretur pretium laboris, ut recurrerent ad mensam Domini, eis concedebat, petendo eleemosynam ostiatim (Test.); sed quia in ipsa omnimodam a Patre caelesti dependentiam tam manifeste significatam recognoscebat. Ab omnibus se abdicare propter amo– rern Dei et deinde plena confidentia extendere rnanurn ad opti– mum illum P().trem, ut ah illo eleemosynam ác(liperet, per libe~
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz