BCCCAP00000000000000000000820
76 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA trem dilectissimum, Sponsum dulcissimum tenerrimo amoris af– fectu venerabatur. Quisnam seraphicum Patrem animo propo– nere posset orantem et meditantem ope alicuius pii libri, punctis meditationis accurate praestabilitis, facultates animae vicissim exercendo? Non ita facere consueverat Franciscus, sed econtra, fide viva illuminatus et amore seraphico inflammatus, naturam contemplatur et in ecstasim rapitur de divina sapientia, pulchri– tudine et bonitate ; legit verbum quoddam sancti Evangelii et ad imitandum Dominum Iesum Christum excitatur ; osculatur cru– cero Domini et compassione ad lacrimas usque commovetur. Lo– quens de oratione, << quam faciebat ipse Pater Franciscus, pro¡iter quam frater Berriardus de Quintavalle fuit ad Dominum conversus >>, ait idem auctor << Libri de Conformitate >> : << per totam . . . nocm tem orando cum multis lacrimis-nihil aliud dicebat, nisi hoc verbum : Deus meus et omnia >> 1. De alia autem eius oratione idem loquens, ait : << Pater beatus Franciscus, ut a Christo exaudiretur in ord.tione, suam miseriam et parvitatem agnoscendo dicebat Domino : Quis es Domine et quis ego sum, uetmicullls servus tuus ? seque, censebat vas inutile et sordidum et maximum peccatorem >> •. Simplicitas eius per respectum ad Deum adhuc sese mani– festat in eo quod perfectionem et sanctitatem non quaerit legendo niultos libros et tractatus, perscrutando opera tam quaesita in medio aevo, ut << Collationes >> Cassiani, vel << Scala(m) Paradisi >> Ioannis Climaci, sed ·unice Evangelio contentus est, quod ipsi summam revelat sapientiam. Non enim quaerit magistros, sciens, quod << unus est magíster uester Christus >> (Mt. 23, 8) ; neque in– vestigat gradus humilitatis, oboedientiae, ceterarumque virtutum, sed ferventi amore amplectitur et imitatur Christum, qui omnes virtutes ad summum gradum possidet, easque sibi simul cum ca– ritate, omnium virtutum regina, infundit. Eximia autem illa simplicitas in sua cum Deo conversatione eum non impedit, quominus semper approbationem et confirma– tionem S. Ecclesiae quaerat in omnibüs, quae sive privatim, sive publice molitur, imo ipsa haec simplicitas obedientissimum eum reddit erga Ecclesiaín, cui Christus docendi et instituendi munus communicavit. Ideo ab initio suae conversionis consilium petit a ministris Ecclesiae, primo a simplici illo sacerdote, qui Evange- 1 In Analecta Franciscana, t. V, p. 244. 1 Cf. ibid., p, 245.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz