BCCCAP00000000000000000000820
SANCTA SIMPLICITAS B. FRANCISCI 75 sciebat, semel in vineam duxit, et sedens sub vite, ut comedendi au– daciam daret, prior ipse comedit >> 1 • Cum omnibus tandem amabilissima simplicitate conversaba-, tur, << quia erat humillimus, omnem mansuehzdinem ostendebat ad omnes homines, omnium moribus utiliter se conformans. Sanctior ínter sanctos, ínter peccatores quasi unus ex illis >> ª. · Hypocrisim et vanam gloriam detestabatur horrore indicibili ille omnis humilitatis amator, de quo auctor eius vitae ait : << O ídem lingua et vita ! ídem foris et intus ! >> ª. Tandem inserere hic iuvat sublime illud exemplum eius mira– bilis simplicitatis, quod invenitur in << Libro de Conformitate >> : << • • • frater Massaeus obvians illi, volens quam esset humilis bea- . tus Franciscus experiri, dixit beato Francisco : Unde tibi ? unde iibi ? , Respondit Franciscus : Quid ? Respondit frater Massaeus : Quia totus mundus videtur venire post te et omnes quaerunt te videre et audire et tibi obedfre. Tu non es unus pulcher homo. Tu non ma– gnae scientiae aut sapientiae. Tu non es nobilis. Unde ergo: tibi, 'quod totus mundus venial ad te et post te ? Beatus autem Franciscus hoc audiens, totus exhilaratus in spiritu, erigens faciem in caelum, · stetít per magnum spatium mente in Deum directa, et ad se reversus, . genu{lectens et laudans et graiias agens Deo, in magno fervore spiri– tus verlit se ad fratrem Massaeum et ait : vis scire unde mihi, vis scire unde mihi et bene scire unde mihi, ut totus mundus venial post me? Hoc mihi est ab illis oculis sanctissimis Dei, qui in omni loco contemplanlur bonos et malos. Nam illi beati et sanctissimi oculi non viderunt ínter malos maiorem peccatorem et viliorem, insipien– tiol'em quam me, et ideo ad faciendum hoc mirabile opus, quod in– tendít facere in lerra, viliorem creaturam non viderunt quam me ; · proptaea me ,elegit, quia stulta mundi elegit Deus, ut confundat sa- · pientes; et ignobilia et contemptibilia et infirma mundi elegit Deus, ut confundat nobiles et magnates, uf sublimitas virtutis sil ex Deo et non ex creatura, ut non glorietur in conspectu eius omnis caro, sed· qu_i gloriatur, in Domino glorietur, ut solí Deo sit gloria in aeternum >>'. Maxima demum simplicitate beatus Franciscus conversari solebat cum Deo cordis sui, quem ut Patrem amabilissimum, Fra- 1 THOMAS · DE CELANO, Vita I I, n. 176. 11 IDEM, Vita I, n. 83. 1 IDEM, Viia 11, n. 130. ti J11 Analecta Franciscana, t. V, p. 135,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz