BCCCAP00000000000000000000820

74 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS PRIMA morum et montium, ubi per tranquilla silentia noctis precando et meditando vocem Dei subauscultat. De sole, de luna, de stellis, de floribus, de luce, de aqua, de avibus, de simplicibus et paupe– ribus hominibus mirifice congaudet, item de omnibus ceteris crea– turis, quas prae amabilissima sua sirnplicitate fratres et sorores vocare solet, utpote quae omnes ex eadem munificentissima et benignissima manu Dei Patris creantis procedunt. In supernatu– rali autem ordine profundissima fidei mysteria contemplatur sub unico illo et simplicissimo respectu, quod Deus Pater Filium suum unigenitum misit in mundum per virtutem Spiritus sancti, ut nobis gloriam, divitias, bonitatem et caritatem huius optimi Pa– tris eiusque regni revelet, ad quem caelestem Patrem ipse Filius, per virtutem eiusdem Spiritus sancti, nos suo exemplo et doctrina, sacramentis et gratia perducat, ut in eius visione et amore per totam aeternitatem optatissima beatitudine potiamur. Simplicitas deinde sancti Francisci in eíus conversatione im– primís in amabilissima eius affabilitate cum pauperibus et lepro– sis, quos ceteris omnibus anteponere solebat, evidentissime appa– ret. << Pater pauperum, pauper Franciscus, pauperibus omnibus se conjormans, pauperiorem se quempiam conspicere gravabatur, non inanis gloriae appetitu, sed solius compassionis aflectu . .. Frequen– ter proinde, inveniens lignis vel aliis sarcinis oneratos, ad adiuvan– dum illos proprios humeros, licel nimium debiles, supponebat >> 1 • << Deinde vero totius humilitatis sanctus amator se transtulit ad le– prosos, eratque cum eis, diligentissime serviens omnibus propter Deum, et lavans putredinem omnem ab eis, ulcerum etiam saniem iergebat >> ª. In fine vitae suae tanta consolatione replebatur in recordatione curae leprosorum, quod iterum ad illos redire cu– peret ª. Infirmos quoque fratres magna cum simplicitate consolaba– tur et curabat, ut patet ex exemplis illis, omnibus.notis, quomodo de nocte surrexerit ad manducandurn cum fratre illo, qui prae exaggeratione ieiunii stomachum perturbasset 4, sen quomodo in– firmuni alterum, << cuí comedendarum uvarum desiderium inesse 1 THOMAS DE CELANO, Vita I, n. 76. • Cf. ibid., n. 17. ª Cf. ibid., n. 103. 4 Cf. Speculum perfectionis, ed. cit., p.~54-55,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz