BCCCAP00000000000000000000820
SANCTA SIMPLICITAS B, FRANCISCI 73 simplicita,s >> 1, erat << simplex in verbis >> 3, erat << in omnibus sim- plex >> 8, << sancfae simplicitatis imago >> ', << verae simplicitatis to- iiusque sincerifatis amicus >> 6 • Falsitatem, fallaciam, vanitates huius mundi abhorrebat acetrime, quod luculenter patet his Ce– lanensis verbis: << Haec est (simplicitas nempe), quae sese examinans condemnat sine iudicio neminem ... Haec est, quae graecas glorias non optimas arbitran.e;, plus eligit /acere quam discere vel docere. Haec est, quae in omnibus divinis legibus verbosas ambages, omatus et phaleras, ostenfationes et cui·iositates perituris relinquens, quae– rit non corticem, sed medullam, non testam, sed nucleum, non mulla, sed multum, summum et stabile bonum >> 6 • Ut fidelis imitator Iesu Christi, simplicitatis instaurator et restitutor, Franciscus nihil tam ardenter cupiebat, quam ut ab Evangelio normam peteret ac sumeret totius suae vitae et opera– tionis, totiusque suae fraternitatis moderatricem. Considérando eius simplicifatem secundum rationem vitae, Franciscum nostrum comparare liceat cum Davide adolescentulo, pugnante contra Goliath, qui perversi mundi nostri est imago, propter suum luxum, suam vanitatem, profanos amores, pernicio– sas voluptates. Mundus ille pravus et impius parvulum et humi– lem pauperculum illudit, qui rudi suo habitu, nudis pedibus et capite aperto incedens, ludibrium ipsi est, sicut David in vestitu suo pastorali, sola funda et lapide instructus, a Goliath irride– batur. Sed sicut simplex ille pastor ovium fortissimum suum ini– micum lapide profligavit, ita et Franciscus noster iubilans et can– tans pergit praeter flumina sanctae simplicitatis, ubi .invenit lapi– des limpidos veritatis et humilitatis, quibus iactantem mundum devincit. Franciscus omnem substantiam terrenam respuit, orones divitfas et vanitates abiicit, omnemque ineptam laetitiam huius mundi contemnit et iucundissimum gaudium invenit, illud scilicet quod nascitur ex contemplatione summae Dei pulchritudinis, ra– diantis et fulgurantis et resonantis in rebus creatis. Clamorem tur– bulentumque hominum strepitum fugit, solitudinem quaerit ne- 1 THOMAS DE CELANO, fita I, n. 89. 1 Cf. ibid., n. 83. 11 Cf, ibid. 41 Cf. ibid., n. 50. 6 Cf. ibid., 120. ; , ° Cf. ibid., Vita ll, n. 189,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz