BCCCAP00000000000000000000820

72 DE SPIRITUALITA.TE FRANCISCANA. - PARS PRIMA fidentia patri et matri dedunt, vitamque suam puerilem ut ludum quemdam instituunt. Talis revera erat vita S. Francisci superna– turali quodam sensu, simplex nimirum erat, divinae confidentiae deliciis omnino affiuens, necnon inenarrabilibus laetitiis et gaudiis collustrata. Sancta simplicitas, quam sanctus Pa.ter << gratiae filiam, sa– pientiae germanam, matrem iustiliae >> 1 vocat, ab ipso definitur ut sit ea virtus, << quae Deo suo contenta, ceiera vilipendit >> 2 • Philosophice loquendo simplex est id, quod non est compo: situm ; propterea Deus, qui sub .nullo respectu compositionem admittit, summa simplicitas est. Latiori sensu res dicitur simpléx, quae, licet e partibus con– stet, tamen alia non hahet elementa nisi ea, quae ad ipsam stricte pertineant ; simplicitas hoc sensu requirit, quod quidquid inutile sit vel superabundans, supervacaneum, superfluum, vanum, fal– lax, a· re eliminetur, ita ut supersit et remaneat solummodo id, quo res revera haec sit et non aiia, e. g. sella, mensa, altare. Tali simplicitati attribuitur dictum : << simplex sigillum veri >>. Transferendo haec ad mores religiosae vitae, manifestum est, hanc recte dici simplicem, si revera secundum normarn et legem a Deo ipsi ab aeterno praestitutam ita instituatur, ut in veris firmisque principiis moralibus unitatem, convenientiam, partium– que concordiam obtineat. Sane, horno est simplex, ut christianus, in vita sua supernaturali, si sanctitatem non ponat in rebus contin– gentibus et supervacaneis, sed in sanctiflcante gratia illam quae– rat, in virtutibus tum theologicis tum moralibus, ac in donis Spi– ritus sancti secundum tutam et securam S. Ecclesiae doctrinam. Religiosus vero vir et sacerdos tum simplex dicifur, cum revera vitam suam instituit secundum celsitudinem suae vocationis, sci– Iicet ut professor evangelicae perfectionis, ut rerum divinarum cultor, sedulo omnia vitando, quae terrena et mundana sunt, quaeque vanam gloriam, arrogantiam, privata commoda, priva– tumque arbitrium sapiunt. Franciscus revera horno erat valde' simplex, ingenuus et can– didus, .ut scriptores eius vitae certatim asserunt; tota eius appa– ritio erat quidam fulgor lucís et veritatís. Erat in ipso << naturalis 1 THOMAS DE CELANO, Vita II, n. 18\), 2 Cf. ibid.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz