BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT IX. DE SANCTA SIMPLICITATE BEATI FRANCISCI Notio simplicitatis. - Simplicitas S. Francisci in ratione vitae, in eius conversatione cizm proximis, in eius commercio cum Deo. - Ex sim– plicitate sequuntizr filialis confidentia ac blanda laetilia. Ex firma persuasione, qua beatus Franciscus se Patris cae– lestis praedilectum filium esse reputabat, oriuntur quaedam vir– tutes,. quas, prout arbitramur, complecti recte possumus hac uni– ca virtute, nempe sancta eius et amabili simplicitate. Sicut enim ex singulari eius indolis propensione sese cum Christo crucifixo conformandi oritur paupertas illa seraphica, quae paupertatem stricto sensu, humilitatem et austeritatem simul comprehendit, .ita ex filiali eius erga Patrem reverentia procedit eius simplicitas, quae item simplicitatem proprie dictam, confidentiam et laetitiam includit. Duas autem illas series virtutum, quas ad paupertatem et simplicitatem reducimus, .nullo modo sibi adversari vel repu– gnare, imo multo magis ultro citroque se invicem complere et perficere, omnibus profecto liquet, quia vera paupertas nonnisi simplici veste palam sese ostendit. Sunt tamen duo diversi aspee– tus ipsius S. Patris personae, quorum neuter negligendus est, si plenam eius spiritualitatem intelligere cupiamus. Simplicitas sancti Francisci, ut iam innuimus, oritur ex eo quod Franciscus se filium Dei Patris esse cognoscit et sentit et quidem parvulum filium, secundum quod ait Christus in Evan– gelio : << Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non inn trabitis in regnum caelorum >> (Mt. 18, 3). Parvuli autem sunt sim– plices, hoc sensu, quod maiorum natu mores adhuc ignorant, pro– priam gloriam quaerentium, seipsos et veram suam speciem ab– scondere tentantium, utpote qui tot mundanae vitae curis et mo– lestiis irretiuntur ; sed illi econtra, hilares, ingenui, laeti et sinceri, s!ne dolo et suspicione? omnes aeq:ualite:r ~mant~ sese :plena con'?

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz