BCCCAP00000000000000000000820
68 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA arrident, roganti.annuunt, obedíunt imperanti >> 1 • Omnia enim Deus creavit, non solum ad propriam gloriam suam, sed insimul ad no– strum servitium et gaudium, ad nostrum subsidium et solacium. Si autem Deus nos in omni creatura sua comiter salutat, nos hanc amabilissimam salutationem omni reverentia et gratitudine re– spondeamus oportet, Eum redamando, laudando et glorificando. Iam centies milliesque Franciscus Deum suum contemplabatur in creaturis et admirabatur eius bonitatem et pulchritudinem, eius sapientiam et providentiam, quam continuo laudabat et can– tabat, glorificabat et amabat, ita ut tota sua vita esset continua laus Creatoris. In sole splendentem Dei faciem videbat paternae– que illius dilectionis ardorem sentiebat ; in stellis oculi Dei eum benignissime respicere videbantur, custodientes eum in noctis tenebris ; item in floribus Franciscus divinam formositatem admi– rabatur, in vilibus vero vermibus eius providentiam; porro in vento et tempestate vocem Dei audiit, in mari autem immensam Dei magnitudinem ~t maiestatem as1:>exit. Per totam vitam vis illa et ímpetus Deum glorificandi Fran– cisci in pectore penitus insedit, imo de die in diem continenter augescebat donec, paulo ante beatam eius mortero maximam suam pulchritudinem ostenderet, tamquam sol, qui, antequam occidat, caelum coruscantibus radiis varioque colorum suorum splendore collustrat. Iacebat enim in hortulo prope Sancti Da– miani templum a se iam restauratum, qui locus seraphico viro erat prae ceteris carissimus, tum quia ibi Christus crucifixus eum ad– locutus fuerat, tum quia ibídem Clara eiusque sorores erga spon– sam eius paupertatem tam constanter fidem servabant. Sperabat se hic saltero aliquam consolationem et alleviationem reperturuni corpori suo tot ·doloribus aflicto et sacris praesertim Stigmatibus cruciato. Revera soror Clara dolores, quos ille in manibus et pe– dibus patiebatur, tenerrima caritate leniendo levabat et illum oculis paene caecum propter frequentes infirmitates et lacrimas, materne curavit, ita ut quondam, post noctem insomnem et mae- · roribus molestam, iam radiolum solis excipere valuerit, quo ec– statica eius anima ita inflammaretur, ut celeberrimas eX:promeret illas laudes creaturarum, quas in << Cantico fratris solis >> expres– sas, nos tamquam pretiosas tenerrimi eius amoris reliquias piis– sime conservamus : 1 THOlll:AS DE CELA.No, Vita II, n. 166,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz