BCCCAP00000000000000000000820

' 66 DE SPIRITUALÍTATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA cui inserviat, sed etiam quia horno tantum laudes illas, quas cete– rae creaturae mutae Deo praebent, in sinceram legitimamque lau– dem transformatas Ipsi offerre potest, imo debet. Ad rem S. Bo– naventura: << Et propterea indubitanter verum est, quod sumus finis omnüzm eorum quae sunt : et omnia corporalia jacta sunt ad huma– num obsequium, ut ex illis omnibus accendatur horno ad amandum et laudandum Factorem universorum, cuius providentia cuneta di– spomzntur >> 1 • Horno iterum cum tota creatione corporali, cuius ipse caput a Deo est constitutus, ad Christum tendit, << quem con– stituit (Deus) heredem universorum, per quem fecit et saecula >> (Hebr. 1, 2), qui summo ac perfectissimo modo laudem hominis et totius creationis Patri refert. Si ergo horno sacerdos quodammodo dici potest creationis, Christus Summus eius Sacerdos exsistit, qui summo ac infinito modo totius creationis gloriam ut perfectissi– mum laudis sacrificium Dei maiestati consecrat. Quo revera suo praecellenti munere sacerdotali Christus potissimum in Calvariae sacrificio perfunctus est, quod eximia synthesis seu coniunctio et comprehensio glorificationis erat totius creationis, nobis autem divina liberalitate eucharisticum sacrificium reliquit, quod simul totius liturgici officii centrum est, et exinde nobis facultas datur offerendi Deo, una cum Christo, summo nostro Sacerdote, hono– rificum sacrificium laudis. Liturgico igitur officio perfectissime sa– tisfacere possumus huic sapientissimae necessitati, quam natura nostra expostulat, ut Deum scilicet, summum Bonum, splendi– dissimam Veritatem et plenitudinem Essendi, laudemus et ho– noremus, adoremus et glorificemus, amemus et amplexemur. Ita– que divinas laudes cantando, sive in Psalmis, sive in Canticis, sive praesertim in SS. Missae sacrifLcio, altissimum negotium no– strum rectissime tractamus, praecipuo munere nostro perfungi– mur, fastigium nostri honoris attingimus, veluti rationales crea– turae a Deo creatae ad gloriam suam, ut scilicet praeconiis nostris respondeamus huic verbo, quod Creator semel ab aeterni– tate nobis locutus est in creatione. Quae cum ita sint, si universas res creatas recte ac humili cum fide considerernus, ubique argumenta, rnateriam et occasio– nes Deum laudandi inveniemus, quia bonitas et pulchritudo Crea– toris, cuius imagines vel vestigia in unaquaque creatura relucent, incessanter ad harre laudem Deo praestandam nos excitant. << Qui 1 s. BoNAVENTURA, Breviloquium, pars II, cap. IV, n. 5, ed. cit., p. 222.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz