BCCCAP00000000000000000000820
64 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA Sapientia providit, ut entia inferiora semper ad superiora refe– rantur; in quorum servitio finem suum immediatum et proximum attingant. At ultimo, inter huius mundi terminos, omnia ordinata sunt ad hominem ut ad suum finem proximum, horno autem ad Christum, ut ad suum exemplar perfectum. << Ad nobilissimam formam, quae est anima rationalis . . . ordinatur et terminatur ap– petitus omnis naturae sensibiUs et corporalis, ut per eam, quae esl forma, ens, vivens, sentiens et intelligens, quasi ad modum circuli intelligibilis reducatur ad suum principium, in quo perficiatur et beatificetur » 1 • Sicut autem tota creatio ordinata est ad anima:m humanam ut ad << nobilissimam formam », ita totum universum, homine ipso incluso, ordinatur ad Christum et per Christum ad Deum. Christus est centrum et corona, fundamentum et fasti– gium, alpha et omega totius creationis. << Omnia enim vestra sunt, sive Palllus, sive ~4-pollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura : omnia enim vestra sunt, vos au– tem Christi, Christus autem Dei >> (1 Cor. 3, 22). Nil mirum quod Franciscus cuius << ab omni labe purum inge– nium penetrabat mysteriorum abscondita >> 2, prae ceteris creaturis hominem, ut praecipuum Dei artificium venerabatur, eiusque in– timas cum Christo habitudines introspiciebat. << Quem enim crea– turis ceteris germanum pietas cordis effecerat, mirum non est, si Crea– toris insignitis imagine et sanguine redemptis Auctoris germanio– rem Christi caritas faciebat >> 8 • Hinc etiam ínter homines pauperes et despectos, leprosos et affiictos, uno verbo << minores >> huius mun– di magis amabat, imo honoribus afficiebat, eisque servire tamquam magnum privilegium habebat, quia isti maiorem cum Christo conformitatem portabant, ideoque etiam a Patre ferventius dili– gebantur. Tota eius.vita plena est exemplis .huius praedilectionis, huius venerationis erga pauperes et derelictos. << Afflictis quoque qualicumque corporali molestia mira compassionis teneritudine con– descendens, si quid penuriae, si quid defectus in aliquo cerneret, pii cordis dulcedine regerebat in Christum. Sane clementiam habebat ingenitam, quam superinfusa Christi pietas duplicabai. Itaque lí– quescebat animus eius ad pauperes et ínfirmos, et quibus non po– terat manum, exhibebat affectum. Contigit semel, ut pauperi cuidam 1 S. BoNAVENTURA, Breviloquium, pars I I, cap. IV, n. 3, ed. cit., p. 221. 2 THOMAS DE CELANO, Vita 11, n. 102. 3 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. IX, n. 4, ed. cit., p. 531.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz