BCCCAP00000000000000000000820
VIII DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA Bonaventura et a tribus eius Sociis conscriptae sunt. Maximam par– tero tribuimu.s praeterea doctrinae seraphici Doctoris, prout in eius Operibus, ad Claras Aquas in 1ucem editis, invenitur. In altera nostri laboris parte investigantur principia .seu vitae mixtae sive apostoiicae normae universe, ut exinde ad considera– tionem transeamus huius vitae secundum ipsius seraphici Patris mentem ac primorum suorum filiorum et discipulorum institutionem. Apostolicae vitae naturam et indolem praesertim ex operibus S. Thomae Aquinatis, S. Bonaventurae deprompsimus, necnon ex cursu theologico a Carmelitis Salmanticensibus composito. Ad exponendam vero S. Francisci eiusque sociorum actionem et operositatem iidem fere fontes adhibentur qui pro prima parte indicati sunt. Tertia denique pars operis Capuccinorum reformationem contem– platur et quidem praecipue apostolicam vitae formam primorum fratrum, dum simul totam huius Capuccinorum familiae intimam pietatem et supernum affiatum altius examinat et perscrutatur. Pro hac parte primigenias Ordinis Capuccinorum leges latas ut fundamentum totius tractationis surnpsimus simul cum historicis primorum historiographorum Ordinis narrationibus, nuper ab Insti-. tuto Historico O. F. M. Cap. editis. Doctrinae seu institutiones huius ultimae partís optima ratione illustrantur atque augentur ope praestantis libri A. R. P. Melchioris a Pobladura, inscripti « Historia Generalis O. F. M. Cap. ►>, qui in tradendis dissertationibus de hac materia certo utilissimus erit. Ceterurn variis operibus et tractationibus ad singulas quaestio– nes spectantibus usi sumus, quae in bibliographico indice repe– riuntur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz