BCCCAP00000000000000000000820
S. FRANCISCUS ET RES CREATAE 63: ter vesta caeleslis pascit illa >> (Mt. 6, 26) ; ítem << lilia agl'i >> com– memorat << quomodo crescunt : non laborant neque nent. Dico au– tem vobis, quoniam nec Salomon in omni glol'ia coopatus est sicut unum ex istis >> (Mt. 6, 28-29). Apostolicmh discipulorum mini– sterium luci mundi et sali terrae confert (cf. Mt. 4, 13-14); alibi fideles oves su:rit, quarum ipse est << bonus Pastol' >> ( cf. Io. 10, 10), • peccatores vero oves errantes, quas gaudens reducit in ovile (cf. Mt. 18, 13) ; imo intimam illam unionem, quam nobiscum per gra– tiam 'inire intendit, organica coniunctione vitis cum palmite ex.,,. planat (cf. Io. 15, 5). Iamvero Franciscus, Iesu Christi spiritu apprime imbutus, hanc tenerrimam in creaturas familiaritatem a divino Redem– ptore mutuatus est, eas et ipsemet in lumine aeternarum idearum contemplans et in ardore divinae dilectionis. Quam penitiorem S. Francisci de creaturis cognitionem Thomas a Celano signifi– care videtur his verbis : << Modo praecellenti atque celel'is inexper– to, creaturamm occulta cordís acíe decernebat, utpote qui iam eva– serat in libertatem gloriae filiorum Dei >> 1.. Et S. Bonaventura : << Con- 'sideratione quoque primaé originis omnium abundantiori píetate repletus, creaturas quantumlibet parvas fratris vel sororis appella– bat nomínibus, pro eo quod sciebat, eas unum secum habere prin– cipium. Illa tamen visceriosius complexabatur et dulcius, quae Chri– sii mansuetudinem piam similitudine naturali pl'aetendunt et Scri– plurae significatione figurant >> ª. Sublimi huic cognitioni creatu– rarum respondebat singularis illa et beato Francisco omnino pro– pria reverentia certaque sancta formido, ne illas quoinodocurnque laederet aut officeret : << Parcit lucernis, lampadibus et candelis, nolens sua manu deturbare fulgorem, qui nutus esset lucís aeternae. Super petras ambulabat reverenter, eius intuitu, qui dicitur Pefra. •• Ligna caedentes fraires prohibe! totam succidere arborem, ut spem habeat iterum pullulandi ... Legit de vía vermiculos, ne pedibus conculcentzir, et apibus, ne inedia pereant in glacie hiemali, mel et optima vina iubet apponi >> ª. Inter omnes autem creaturas hic in terris eminet horno, ad quem cetera omnia ordinantur. Dispositione enim mirabili divina 1 TrrnMAS DE CELANO, Vita 1, n. 81. ª S. BoNAVENTURA, Legenda S. Prancisci, cap. VIII, n. 6, ed. cit., p. 527. 3 TnoMAS DE CELANo, Vita JI, n. 165.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz