BCCCAP00000000000000000000820

62 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA Nemo forsitan inter Sanctos clarius et excelsius quam S. Fran– ciscus, secundum ingenuam suam simplicitatem, hanc creatio– nis filiationem scrutatus est et intellexit, nemo iucundius quam me, secundum filialem suum amorem, intima huiusce mysterii laetitia, quae nobiles egregiosque animos tangit et commovet, affectus est, quia nemo tam arétissime quam ipse propriam ha– bitudinem erga Deum sciebat, sentiebat et experiebatur, se ni– mirum caelestis Patris esse filium. Summa profecto veneratio, qua beatus Pater omnes creatu– ras prosequebatur aliter explícari nequit, nisi ex eo, quod viva fide singulas contemplabatur velut e Dei sinu per modum cuius– dam filiationis procedentes, in unaquaque earum considerans quamdam Dei ideam, quam Pater caelestis in Filio suo ab aeterno conceperat, quoddam verbum, quod in Verbo suo protulerat, my– sticam quamdam vocem, primum Dei Creatoris verburn resonan– tem. In hac profunda creraturarum consideratione Franciscus iterum perfectus Iesu Christi imitator apparet, a quo excelsarn il– lam erga res creatas reverentiam didicerat. Nemini enim mirum videri potest, quod Christus, de quo ait loannes in Prologo sui Evangelii, << quod factum est, in ipso vita eral >> (lo. 1, 3 et 4), altissimas rerum creatarum rationes divina sua sapientia mira profunditate contemplabatur. De Christo enim, Sapientia aeter– na, S. Scriptura dicit : << Ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret . .. cum eo eram cuneta componens et delecta– bar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum >> (Prov. 8, 22-31). Sicut artifex, suum artificium conficiens, exemplares suas ideas intuetur, ita Sapientia, aeternas rationes contemplans, formam et speciem eis tribuit in creatione. Hinc est quod · Christus, in terra degens, tam mira teneritate creatas res prosequebatur, pe– rinde ac si iterum << luderet cum. ipsis in orbe terrarum >>; saepissime familiariter de ipsis loquebatur, illasque velut argumenta assu– mebat, ex quibus per iucundas simulque graves parabolas diffi-• cillimas exponebat et explanabat veritates. Seipsum cum luce et cum sole comparat, in cuius lumine homines ambulantes, tene– bras errorum vitabunt (cf. lo. 8, 12). Fruges, iam << albae ad mes– sem >> ipsi ansam praebent exhortationis, ut discipuli << fructum congregent in vitam aeternam >> (cf. lo. 4, 35-36). Providentiam Patris collustrat consideranda proponendo << volatilia caeli, quo– n iam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pa-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz