BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT VIII. S. FRANCISCI REVERENTIA ERGA' CUNCTAS ,.RES CREATAS CreaUo quaedam est fllialis ad Patrem responsio. - Franciscua omnes res creatas fraires et sorores appellat. Tata creatio Deum laudat ac glori- ficat. - Canticum fratris solis. Primaria et potissima Dei Patris operatio est generatio Ver– bi, quod ab aeterno concipit et pronuntiat.. Per hoc autem Ver– bum Pater creat mundum : << Omnia per ipsum f acta sunt >> (Jo. 1, 3), ita ut mundus sit quodammodo << verbum Dei creatum >>: « Verbo tibi coaeterno dicis quaecumque dicis, et fil quidquid dicis, nec aliter quam dicendo facis >> 1. Omnis enim creatura est quaedam .idea Patris, reapse ad effectum perducta, est quoddam verbum ex ore Patris procedens, quod ex parte creaturae responsum exigit gra– titudinis, laudis, amoris. Creatio ergb secundum suam altissimam et ultimam rationem iam naturaliter quaedam Dei filiatio est, ideo– que, quod ad rationabiles attinet creaturas, aptissima prorsus ad recipiendam elevationem per gratiam, quae quidem filiato est supernaturalis. Propter eamdem rationem, scilicet quia tota ,crea– tio quaedam est filialis ad Patrem responsio, idcirco Incarnatio· Verbi, coniunctio aeterni et suhstantialis Filii Patris cum sua crea– tura, iam quodammodo videtur esse praeparata. Hinc patet mundi universitatem totam.iarn inde a creatione sacrato quodam .charac– tere penetratam esse ac religione imbutam. In << plenitudine autem temporis, quando misil Deus Filium suum in mundum >> (cf. Gal. 4, 4), illico mundus noster sumrno modo hac humanati Verbi di;. vina praesentia consecratus est. 1 s. AUOUSTINUS, apud S, BoNAVENTURAM, J Sent., d, XXVII, p. 2, a. un., q. 2, . ed. cit., t. I, p. 484. •

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz