BCCCAP00000000000000000000820
60 DE SPÍRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA adhuc pergit, spiritus eius novo semper vigore perstet oportet, spiritus nempe nostrae cuiusque filialis et securae traditionis pro– videntissimo illi caelesti Patri, cuí est << cura de nobis >> (cf. 1 Petr. 5, 7); spiritus paupertatis et abnegationis, quia veri filii Pa– tris thesaurizant sibi << thesauros in caelo, ubi neque aerugo, ne– que linea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum >> (Mt. 6, 20-21); spiritus quoque perfectae charitatis, quia item Christus ait : << Diligite inimicos vestros, benefdcite his qui oderunt vos et orate pro perse– quentibus et calumniantibus vos : ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est (Mt. 5, 44-45) ; spiritus tandem fidissimae illius filiorum pietatis, amoris intimaeque cum Patre coniunctionis quae se prodit in sublimi illa oratione Christi, quae revera propria est divinae filiationis significatio : << Pater noster, qui es in caelis >> (Mt. 6, 9).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz