BCCCAP00000000000000000000820
S. FRANCISCUS PRAECO PATERNITATIS DIVINAE 59 ego dilexi vos >> (Io. 15, 9). Caritatem enfrn, q~iam Pater dedit Filio, ipse Filius · nobis communicat et ideo Pater eodem amore quo Filium suum unigenitum diligit, etiam nos misericorditer ad se trahit: << In illo die vos cognoscetis, quia ego sum_ in Paire meo et vos in me et ego in vobis >> (Io. 14, 20). S. Franciscus, qui, ut ex eis, quae nobis scripta reliquit, evi– denter patet, profundissima S. Evangelii cognitione pollebat, tex– tus illos, quibus mysterium filiationis div1nae miro modo collu– stratur, certe optime perspectos habebat, ex ipsisque gaudii et consolationis dulcedine perfundebatur. Inde est, quod totum mun: dum adspiciebat tamquam viridarium, festivo modo a Patre cae– lesti ornatum, ubi filii sui, familiari amore uniti, gratia, virtutibus et donis Spiritus sancti perfusi, secundum doctrinam et spiritum Evangelii vestigia Christi sequentes, sese ad aeternam et caele– stem festivitatem praepararent. Hinc ardentissimum eius deside– rium, ut orones homines in magnam quamdam familiam congrega– rentur, ubi, ut veri filii amantissimi Patris caelestis, vanas huius mundi delicias spernentes et immoderatam honorum et bonorum cupiditatem temperantes, totam suam fiduciam in hunc optimum Patrem reponerent. Ita fieri posse speravit, ut homines, litibus et aemulationibus postpositis, .se invicem caritate_ fraterna amplec– terentur, << alter alterúzs onera portanf PS et sic adimplentes legem Chrísti >> ( cf. Gal. 6, 5). << lago Christí suavi et onere eius levi >> (cf. Mt. 11, 30) omnes ligari cupiebat, ut evangelica libertate, Iaetaque simplicitate ad maiorem semper caritatem dilectissimi Patris in caelis contenderent, eius voluntatem sicut Angeli in cae– lis perficerent, eiusque regnum et gloriam pro viribus in toto mundo propagarent, qua evangelica vitae ratione tandem summam beatitudinem in aeterna Dei visione accepturi essent, quam iam his in terris feliciter praegustarent secundum verba Christi: << Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Beati qui pune esu– ritis, quia salurabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis » (Luc. 6, 20). Tres Ordines, quos seraphicus Pater tanta socialis consor– tionis opportunitate condidit, hoc suum ardentissimum votum et optatum, totum scilicet genus humanum, quatenus fieri posset, in unam familiam, sub caelestis Patris paternitate, congregandi, apertissime, cumulateque reapse explent et confirmant. Nam in hac triplice fraternitate, in qua S. Franciscus vitam suam vivere
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz