BCCCAP00000000000000000000820
S. FRANCISCUS PRAECO PATERNITATIS DIVINAE 55 Iamvero, ut iam innuimus, peculiaris illa devotio S. Francisci erga Deum Patrem in ipsa theologica doctrina de SS. Trinitatis mysterio, quam << aeternae .•. lacis irradiq.tus fulgoribus ... mira intellectus scrutaretur acumine >> 1, fundamentuin habere compro– batur. Utique scimus : << in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus : sed totae tres Personae coaeternae sibi sunt et coaequales >>. (Symb. Athan.). Unicum quo tres Personae divinae una ab altera realiter distinguuntur in eo est, quod alia ah alia originem habet. Nam cum secunda ac tertia Persona eamdem numero naturam habeant, imo sint, ac prima Persona, nulla om– nino inter tres Personas intercedit prioritas aut posterioritas, nulla cuiuslibet nominis minoritas aut perfectionis inaequalitas, sed solummodo ordo originis seu processionis, quo una est prima ac Pater, una secunda ac Filius, una tertia ac Spiritus sanctus. His ergo praestabilitis, si de personis quatenus personae sunt loquimur, de Deo Patre solo dicendum est, quod est << principium non de principio >>, nam nemo eum progenuit, non habet genito– rem, nec patrem, nec ullum principium, nemo ipsi quidquam dedit, a nemine umquam quidquam accepit, est sine origine, << Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus >> (Symb. Athan.). Filius .procedit a Patre ·per generationem : << cui enim dixít aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te >> (Hebr. 1, 5), ideoque habet omnia a Patre : << Pater meus, quod dedil mihi, maius omnibus est >> (lo. 10, 29, cf. lo. 5, 26) ; Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio simul, ideoque omnia habet a Patre et Filio : << Spi– ritus veritatis, qui a Paire procedit >> (Io, 15, 26), << de meo (ait Chri– stus) accipiet et annuntiabit vobis >> (Io. 16, 14); Pater autem ap:.. paret in purissima originalitate, ut prima omnino Persona, ut « fontalis plenitudo >> 2. Quoniam autem Deus Pater in sinu SS. Trinjtatis est prin– cipium non de principio, a quo ceterae divinae Personae oriun:.. tur, ideo etiam creatio, Iicet tribus Personis propria, Patri tamen modo speciali attribuitur, Verum quidem omnino est, totam Tri– nitatem rationem exemplarem creationis concepisse, totamque Trinitatem harre rationem ad effectum deduxisse : << Creatura est 1 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. XI, 11. 1, ed. cit., p. 535. 2 IDEM, Breviloquium, pars I, cap. 3, 11. 7, in Opera Omnia, t. V,.p. 212.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz