BCCCAP00000000000000000000820
54 DE SPIRITUALITA'I'E RRANGISCANA, - PARS PRIMA quam a genitore suo repudiatum et exheredem scriptum se sensit : propterea fidentissime• ad caelestem Patrem confestim, divino instinctu intractus, confugiebat 1. Ingenuitas quoque illa, quam per totam suam vitam Franciscus in moribus suis ostendit, necnon quaedam puerilis simplicitas, ipsi innata, maxime vero socialis il– lius affabilitas apertaque animi diffusio, qua omnes proximos praesertim pauperes et infortunatos complectebatur, facile eum inducebant, ut totum genus humanum veluti familiam quamdam consideraret in qua sub amantissimi Patris tutela, omnes dulci amoris nexu coniungerentur. Sed praecipua ratio eius religiosis– simae in Patrem pietatis et devotionis sine dubio invenitur in exem- "plo ipsius Domini nostri Iesu Christi, a quo principium semper sumpserat tota eius spiritualitas, cum Christi mores et verba ipsi semper essent suprema lex, qua vitam suam institueret. Iamvero in Evangelio vidit Christum semper occupatum circa Patrem, totamque eius vitam et actionem omnem ad Patrem dirigí. Ex quo Mariae et Ioseph illum exquirentibus responderat : << N escie– batis, quia in his quae Patris mei surll, oportet me esse ? >> (Luc. 2, 49) usque ad ultimum momentum vitae suae, quo spiritum suum Patri reddidit ( d. Luc. 23, 46), totius illi us vitae ordo constan– tissime in Patris gloriam movebatur et dirigebatur. Enimvero Patrem ut exemplum omnis sanctitatis proponit (cf. Mt. 5, 48), pulcherrimis parabolis Patris amorem et bonitatem enarrat erga omnes creaturas, praesertim vero erga hornines, eius filios (cf. Mt. 6, 25-33). Apostolos docet Deum dulci Patris nomine invocari divina illa et unica oratione, quae totius evangelicae doctrinae summarium dici potest (cf. Mt. 6, 9), nihil umquam requirit nisi voluntatem Patris exsequi, quam etiam cihum suum vocat (cf. lo. 4, 34). Quod autem ceteros docet, ipse Christus prior perficit, nam semper orat ad Patrem, ut in ultima Coena, praeclara illa precatione Summi Sacerdotis (cf. lo. 17, 1-26) in horto Olivarum (cf. Luc. 22, 41), in Cruce (cf. Luc. 23, 34); gratias agit Patri antequam operetur sua miracula, e. g. in resuscitatione Lazari (cf. lo. 11, 41), ante institutionem eucharistici mysterii (cf. Mt. 15, 36); tandem cum nomine Patris in ore moritur in Cruce (cf. · Luc. 23, 46). Ideoque Francisco nihil magis cordi erat, quam ut dilectissimum suum Iesum Christum imitaretur sinmlque cum ipso Patrem filiali amore diligeret. 1 Cf. P. \VrLLIBRORDUS LAMPEN, loe. cit., p. 451.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz