BCCCAP00000000000000000000820

IN '1 1 RO DUCTI O Modestum hoc opus ortum babuit ex dissertationibus, quas de rebus franciscalibus iuvenibus Collegii nostri Internationalis sacer– dotibus tradere susceperam, ut futuri magistri et sacrae doctrinae lectores S. Francisci Ordinisque ab eo conditi pietatem et divinum affiatum altius agnoscerent. Sed quia tempus eiusmodi institutionibus designatum satis angustum erat, impossibile fuit totam seraphicae militiae spiritualitatem complecti, ideoque peculiares tantum quae.. stiones exponere malui, quae maiorem utilitatem alumnis allaturae videbantur. Nullo ergo modo hic líber integra tractatio esse sibi sumit, qua franciscalis animi religio et pia mens latissime ac penitus exponantur, cum potius fragmenta quaedam tantum contineat, quae forsitan - uti in votis est - ad perfectiorem quamdam disputatio– nem de hac re ansam praebere possint. Cum per tres annos alumni in Collegio degere sint soliti, cursum in tres series dividere opportunum mihi visum est, ut per singulos annis tractatum quodammodo integrum de aliqua parte huius facul– tatis tradere valerem. In prima parte, quae est veluti totius tractationis fundamentum, agitur de diversis ipsius S. Francisci vitae et animi aspectibus, eum in finem, ut ex illis elementis recte intellectis et inter se collatis, summaria quaedam seraphici Patris singularis pietatis descriptio erui possit, quae in fine huius partís proponitur. Mens et spiritus S. Francisci imprimís ex scriptis ipsius seraphici viri desumuntur, id est ex Regulis, quas Ordini suo praescripsit, ex. Testamento, quod filiis suis legavit ac reliquit, ex admonitionibus eiusque epistulis, ítem ex Laudibus et devotis precationibus. Haec omnia inveniuntur inter S. Francisci Opuscula, ad Claras Aquas edita. Deinde adhipentuJ ut fontes huius spiritualitatis primae S. Francisci biographiae, praesertim illae quae a T.homa de Celano, $.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz