BCCCAP00000000000000000000820
52 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. • PARS PRI.MA tamen generalem ipsum .non latuisse videtur, id est creationem a• tribus divinis Personis procedere, ut ipse seraphicus Pater in .alio loco expresse dicit : << per sanctam voluntatem tuam et per unicum Filium tuum et in Spiritu sancto creasti omnia, spiritualia et cor– poralia >> 1 • Utcumque res se habeat, certum est, hanc primam et praecipuam fidei veritatem in Francisci vitam et substantiam, ut ita dicam, transisse, seu aliis verbis eam Francisci vitam spiri:– tualem aluisse et ad sublimem celsitudinen'.l evexisse. Seraphicus vir considerat totam creationem ut opus magnificum omnipoten--:. tiae Patris, sapientiae Filii, amoris Spiritus sancti, quae tamen indivisibili unitate Essentiae divinae connectuntur, ita ut divina, potestas in omni sua operatione sit sapiens et amabilis, sapientia omnip<?tens et amore incensa, amor vero fortis et lucis splendore, clarescens, ideoque creationem ut hymnurn et iubilum _in .honor~ totius Trinitatis contemplatur. In hac autem sua devotione erga SS. Trinitatem negari ne– quit S. Franciscum peculiari modo Deo Patri obsecutum fuisse, utpote, si ita dicere liceat, Fonti et Origini totius Trinitatis. Sum– ma seraphici viri simplicitas, altissimaque eíus contemplatio pro~ fundissima fidei mysteria in hac sua pietate introspexisse videntur. Sed facta primum videamus. Primum factum illudque valde conspieuum, quo intima san– cti Francisci erga Patrem caelestem devotio apparet, et quidem tali modo, ut pateat eam iam profundissime in animam eius com– penetrasse, est exheredatio eius coram Episcopo Assisiensi, ubi totam suam substantiam abdicavit, pronuntiando memorabilem illam sententiam, qua plenam et perfectam traditionem sui in ma-· nus Patris ostendit : << Amado . . . dicam libere : Pater noster qui es· in caelis, non peder Petrus Bernardone, cuí non solum reddo ecce pecuniam, sed integra vestimenta resigno. Nudus ergo ad Dominum pergam >> 2 • St~tim post hanc admirabilem renuntiationem eum latroni– bus in ipsum irruentibus dixisse legimus : << Praeco sum magni Regís>>ª, quod sine dubio de Deo Patre intelligendum est, cuius ipse Christus, quem Franciscus fideliter imitari sibi proposuerat, Praeco excellentissimus erat. 1 et Regula prima, ibid., p. 58. 2 THOHAS DE CGU.NO, Vita ll, ·u. 12. 3 II>BM, Vita 1, n. 16.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz