BCCCAP00000000000000000000820
50 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS PRIMA tur, cuius iam hodie S. Theresiam a Puero Iesu antesignanam ve– neramur 1 • Devotio S. Francisci erga Deum Patrem in lumine devotionis eius ad SS. Trinitatem clarescit. Pulcherrima elogia in SS. Trini– tatem ubique in suis scriptis occurrunt. In << Epístola ad omnes fi– deles >> e. g. : << O quam gloríosum et sanctum et magnum habere in caelis Patrem ! O quam sanctum, pulchrum et amabile habere in caelis Sponsum ! O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum et humile, pacificum et dulce et amabile et super omnia desiderabile habere talem fratrem, qui posuit animam suam pro ovibus suis » 1 • << Litterae >> autem, << quas in fine dierum suorum Capitulo generali direxit et omnibus fratribus >>, incipiunt : << In nomine summae Tri– nitatis et sanctae unitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen>>*. In fine huius epistolae habet hanc pulcherrimam orationem : << Om– nipotens, aeterne, iuste et misericors Deus, da nobis miseris propter temetipsum facere quod scimus te velle, et semper velle quod iibi pla– cet, ut interius mundati, interius illuminati et igne sancti Spiritus accensi sequi possimus vestigia Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, et ad te, Altissime, sola tua gratia pervenire. Qui in Trinitate per– fecta et Unitate simplici vivís et regnas et gloriaris Deus omnipotens per omnia saecula saeculorum ; Amen >> 4 • << Laudes >> quoque iterant hanc eamdem erga SS. Trinitatem devotionem. Unumquemque Psalmum insuper << Offi.cii Passionis Domini >> S. Patriarcha con– cludit cum salutatione beatissimae Virginis Mariae et quidem ut privilegiatae creaturae SS. -Trinitatis: << Sancta Maria Virgo, non est tibi similís nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi Regís Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Iesu Christi, sponsa Spiritus sancti, ora pro nobis ... >> 5 • Imo mysterium SS. Trinitatis fratribus suis simpliciter ut argumentum ad praedican– dum tradidit, nam ait : << Et hanc vel talem e:-chortationem et laudem omnes fraires mei, quandocumque placuerit eis, annuntiare possunt inter quoscumque homines cum benedictione Dei : Timete et honorate, laudate et benediéite, gratias agite et adorate Dominum Deum omni- 1 Cf. P. Rm,UGio DA PAPIOL, O.M. CAP., La fisionomía francescana di S. Teresa di Gesri. Bambino; versione di P. Dionigi da Gangi, O.M.Cap., Tivoli, 1931. 2 ·s. FRANCISCUS, Opuscula, p. 94. 3 Cf. ibid., p. 99. 4 Cf. ibid., p. 107. 6 Cf. ibid., p. 128.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz