BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT VIL FRANCISCUS STRENUUS PATERNITATIS DIVINAE PRAECO I)evotio S. Francisci erga: SS. Trinitatem. - Singularis eius erga Pairan observantia: - Psychologica et theologica huius praedilectionis expli– catio. Finalitas franciscanae spiritualitatis diversimode considerad potest, quin tamen eius unitas iacturam patiatur. In superioribus quidem capitulis transforrnationem S.. Francisci. in Christum cru– cifixum ut finem suae vitae interioris assignavimus, nunc vero in hac altera sectione Franciscum potius proponimus ut << filium Pa– iris caelestis >>, cui cum summa atque perfecta bonormn suorum abdi– catione, necnon cum alacri, ardentissimoque desiderio sese omnino immolandi in obsequium huius optimi Patris, tenerrimae fervore pietatis se tradit. Inter utramque hanc dispositionem non solum– modo nullam intercedere oppositionem, eas econtra se invicem optime explere neminem laten:) potest, reputantem habitus illos seraphici Patris erga Deum Patrem in Christo Iesu et praesertim in ipso << Cl'ucifixo >> ad summum gradum, altissimamque perfec– tionem inveniri. Non desunt quidem scriptores, qui hanc S. Fran– cisci animi affectionem erga aeternum Patrem veluti originalem et primariam in eius vita spirituali habent et constituunt, ex qua tota eius spiritualitas, tamquam ex suo praecipuo fonte proflueret. Propter argumenta et causas propositas nobis potius proclivitas sese Christo conformandi intima, ratio eius vitae esse videtur, ex qua cetera omnia, etiam ímpetus et spiritus filiationis eius ad Pa– trem, tamquam ex suo fonte emanent. Quidquid autem sit de hac disputatione, nota omnino propria seraphici Patris est absque ullo dubio id quod nostra aetate saepe << in/antia spiríiualis >> voca- P, V1•rus A Bussu,1, D8 spiritualioate franci,carrn - 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz