BCCCAP00000000000000000000820

SPIRITUALITAS CHRISTOCENTRICA IN VITAE CONSUETUDINE 47 ducamus, satis sit tantummodo citare Litteras Rev.mi P. Donati a Welle, Min. Gen.: << Numquam dicendum erit, Fratres et Filii dilectissimi, propter noslram paupertatis et poenitentiae missio– nem, antiquas desuefasque nos persequi semitas. Ceteri religioso.:. rwn Ordines, qui a foecundo Ecclesiae sinu, Spiritu sancto inspi– rante nati sunt, alias habent metas pertingendas aliasque prosequun– iur vías. Nos autem de universo bono quod ab iis operatur, gaude-– bímus quidem, minime vero invidia lrahi patiemur. Semper enim et ubique homines admonere necesse est, exemplo magis quam verbo, iuxta Patris nostri Legíferi voluntaiem, veram felícifatem in solo Deo quaaendo inque suipsius et mimdí contemptu positam esse, ita ut nudi nudum amplecti Crucífixum unice cuperemus. Quam exi– miam evangelicae perfectionis speciem, Ordo noster, petdúrantibus saeculis, semper aluit ac retinuit >> 1 • Revera, quoquo modo rem consideremus, semper ad eam– dem conclusionem redibimus, nimirum hanc esse úostram voca– tionem, nempe S. Franciscum imitari, de quo in hymno Jpsius so– lemnitatis ad Vesperas canimus : << O divi amoris victima, Quino cruenta vulnere, Francisce, qui vivam crucis Christi refers imaginero >>. Esse igitur << vivae crucis Christi imagines>> per paupertatem,. humilitatem et austeritatem, ·fervida Dei et proximi caritate ani– mata's, en nobis tuta et unica via ad sanctitatem, << Elegit nos in lpso >> (Eph. 1, 4), unica via ad veram felicitatem, nam verum gaudium non ·invenitur nisi in attingendo proprio fine, unica via ad fecundum apostolatum, qui semper et ubique et primario erit proprium nostrum bonae vitae exemplum, mundo in propria persona nostra Christum pauperem crucifixum. osten"' dentes, quo repleti, ex abundantia animae sive verbb sive scripto sive quocumque alío modo Christum Iesum eiusque Evangelium praedicabimus. Utique negari nequit viam illam et franciscanam normam na– turae humanae arduam esse ac molestam, utpote quae radicitus. 1 Anal. Ord. O.F.M, Cap., 1938, t. LIV, p. 230 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz