BCCCAP00000000000000000000820

46 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA mundus cruci/ixus est et ego mundo >> (Gal. 6, 14), necnon : << Chri– sto confixus sum cruci >> (Gal. 2, 19). Quod eiusmodi virtutibus ornati esse debemus, tota nostra traditio, singulaeque leges nostrae conclamant. Neque illud um– quam nobis est obliviscendum, scilicet nostrum Capuccinorum Ordinem proprie natum esse ex ardenti desiderio restituendi et instaurandi primordialem seraphici Ordinis spiritum, praesertim vero evangelicam paupertatem. Ille ardor mentis, ille vigor spiritus, iuvenilis ille impetus ad revocandam pristinam illam floren– temque aetatem primorum S. Francisci sequacium, veluti aurea pagina scripta manet in initio historiae Ordinis nostri et nobis stimulus perpetuus esse debet, ut vestigia primorum Patrum no– strorum prompto animo sequamur. Perpulchre haec a s. m. Pío X dicta sunt in Litteris Apostolicis Constitutiones nostras appro- · bantibus et confirmantibus : << Con/ecto igitur quod dilectis filiis mandavimus negotio, Nos et gaudemus nobis et praeclaro Capu– latorum Ordini gratulamur vehementer; praesertim quia hoc ope– re videmus opportune cautum, ut Assisiensis Patriarchae spiritum Sodales íntegrum c1:1-stodiant, maximeque ad rigidam innocentíam, altas magnificasque virtutes, quibus ille ad miraculum eluxerat, animose ac severe imitandas excitentur : quae quidem hui1:1s Fran– ciscaní Instituti propria quaedam est et peculiaris laus >> 1 • Quidnam, si his perpensis, nuHa intercederet differentia in– ter nos Capuccinos ceterosque seraphici Ordinis ramos ? Percurrentes praeterea inflammatas Litteras, quas Ministri nostri Generales, a Spiritu sancto illuminati, ad totum Ordinem et ad varias eius Provincias miserant, semper hanc eamdem doc– trinam hortationemque iteratam invenimus. Inter illas eminent fervidae exhortationes P. Bernardi ab Andermatt ad renovandam disciplinam Ordinis post infausta tempora quae tune praecesse– rant. Commentarii ipsius in Capitulum LXV Ordinis ª sapientis– simis consiliis pleni sunt et praeceptis, quae hodie quoque atten– tum animum nostrum sibi retinere merentur. Eius pariter succes– sores singulari cum eloquentia ardentissimoque cum studio pre– mere eius vestigia prosecuti sunt. Et ne longius sermones pro- 1 , Cf. Const Apostolica Vicarium Pastoris (8 sept. 1909), in Anal. Ord. F.M. Cap., 1909, t. XXV, p. 315. 2 Cf. Anal. Ord. F.M.Cap., 1887, t. IH, passím.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz