BCCCAP00000000000000000000820

SPIRITUALITAS CHRISTOCENTR!CA IN VITAE CONSUETUDINE 45 eum torqueret. Dum á.utem amor ille seraphicus erga Iesum Chri– stum crucifixum fons est et origo totius sancti Patris vitae, cum Christo crucifixae, paupertas, quae ex amore procedit, ab amore, , informatur et inflammatur, ad amorem iterum incessabili ímpetu eum elevat, summarium dici potest sublimium illarum virtutum, quae ipsum tam mirifice exornant. Paupertas enim, in mente S. Francisci, non tantum illa virtus est, quae denarios et pecuniam et omnem proprietatem amore Christi reicit, sed illa etiam, quae propriam gloriam parvi ducit et ea, quae delicias corporis abiicit. Hac triplici paupertate, caritate informata, ornari, quisquis verus discipulus S. Francisci esse desiderat, omnino obligatum se sciat. Ad paupertatem strictim acceptam pertinet ante ornnia cuius– que proprietatis spoliatio, rebusque utendi pro proprio arbitrio facultatis, et exinde hurnilis et continua erga superiores subiectio. Deinde maxirne in nobis minoribus fratribus requiritur horror ille pecuniae, a Patre nostro in Regula et exernplis suis tam ve– hementer inculcata. Quam quidem rigidam paupertatem decet simplicitas summa in vestitu, in supellectili, in tota vitae ratione; Humilitas sese ostendit in exigua suirnetipsius aestirnatione, irno in desiderio despicientiae et conternptus, unde oritur filialís oboedientia erga superiores, officiosa voluntas erga proxirnos, ala– cris descensio erga inferiores, pauperes et parvulos huius rnundi. Maxirne a fratribus studio deditis exigebat Franciscus hanc << pau-,. pertatern spiritus >>, nec eos in familiarern fraternitatern suam .reci– pere volebat, nisi prius de scientia quodarnrnodo sese exernissent, eo nernpe sensu, ut nullatenus de doctrina gloriari praesurnerent, sed illarn totarn a Deo acceptam recognoscerent eique uni refer– rent grato animo. Et re quidern vera, sicut nihil tirnendurn est de religioso, parum docto, qui seipsum ignarurn reputat et cognoscit, sic ornnia tirnenda sunt de eo, qui valde. eruditus, seipsurn ut do– cturn virurn aestirnat et ab aliis quoque ut doctus aestirnari de– siderat. Austeritas tandern apparet in ruditate habitus, in nuditate pedum, in penuria et tenuitate ·victus, in detestatione cuiusque luxus, in despiciendis sáeculi oblectarnentis, in rigida nostrae vi– tae ratione ob frequens ieiuniurn, nocturnarn in choro psalmo~ diarn, ceterasque poenitentias ac regularis vitae exercitationes. Frater Minor Capuccinus, qui his virtutibus excellit, spiritum huius mundi e corde suo prorsus expulisse putandus est, ita ut. de illo dici possit, quod S. Liturgia de Francisco canit : << mihi

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz