BCCCAP00000000000000000000820
44 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS PRIMA manum, iam inde ab apostolicis temporibus eam úotam fuisse et modo valde conspicuo S. Ioannem Evangelistam et S. Paulum Apostolum admiratores et fautores habuisse, nemini profecto la– tet ; imo non immerito S. Ioannes, qui in pectore Iesu in coena recumbens << fluenta evangelii de ipso sacro Dominici pectoris fon– te potavit >> (Off. S. loan. Ap.) auctor ipsius dicitur. Pulcherrime de Corde Iesu scripsit S. Bonaventura : « A.d ... hoc perforatum est latus tuum, ut nobis pateat introitus ; ad hoc vulneratum cor tuum, uf in illa vite, ab exterioribus tllrbationibus absoluti, habi– tare possimus ; nihilominus et propierea vulneratum est, uf per vul– nus visibile vulnus amoris invisibilis videamus. Qui enim ardenter amat amore vulneratus est. Quomodo hic ardor melíus possel osfendi, nisi quod non solum corpus, verum etiam ipsum cor lancea vulne– rari permisit ? Carnale ergo vulnus vulnus spirituale ostendit ; et lwc formase innuit auctoritas praelibata, in qua bis positum est : vulnerasti. Utriusque enim vulneris ipsa soror et sponsa causa est, ac si ipse sponsus aperle diceret : quia zelo amoris tui uulnerastí, lancea quoque militis uulneratus sum. Quis enim pro amico cor suum vulnerari permitteret, nisi prius amorís illius vulnus acce– pisset? 1 • Tandem Mariam amplectamur, ut ipsa nos in viam crucis protrahat. Ipsa enim Virgo perdolens non fugit, quando Iesum tot poenis et opprobriis et ignominiis oppressum conspexit, sed ut mulier fortis et heroina usque ad verticem Calvariae eum prose– cúta est, ibique ut Martyr intrepida << stabat iuxta crucem Iesu >> (Io. 19, 25). Dicamus ergo fidenter dulcissimae matri Mariae: << trahe nos, post te curremus in odorcm unguentonzm tuorum >> (Cant. 1, 3). Tali igitur tamque intima cum Iesu Christo crucifixo neces– situdine coniuncti, exemplum insuper passionis et mortis eius continuo contemplantes, · virllltes quoque franciscanas, quae recte ad caritatem et paupertatem reduci videntur, brevi assequi et com– parare nobis poterimus. Caritas quidem infinita, quam Christus moriendo in cruce nobis monstravit, Franciscum tam vehementer perculit, ut vulnus illud cordis eius per totam vitam dulci dolore 1 Vitis mystica, cap. 3, n. 5, in Opera Omnia, t. VIII, p. 164.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz