BCCCAP00000000000000000000820

SPIRI'fUALITAS CHRISTOCENTRICA IN VITAE CONSUETUDINE 43 sacrificium, ex institutione sua, essentialiter est commemoratio passionis et mortis Domini. Prae ceteris autem omnibus optimum subsidium ad conformi~ tatem cum Christo recuperandam est devota celebratio quotidiana sancti Missae sacrificii, quod S. Francisco tantopere cordi erat, ut ne una quidem die ah audiendó sacro vacare passus sit. << Missam vel unicam non audire quotidie, si vacaret, non parvum reputabat con– temptum. Saepe etiam communicabat et tam devote uf alios devotos efficeret >> 1. Quod autem ad liturgicum spiritum spectat; quem .nostris diebus tam ·feliciter restitutum reflorescere conspicimus, Franciscus ipso iam mature imbutus fuerat, ita ut cum sacrifi– cio Missae sese arctisime coniungeret, et veluti sacrificium et hostia plena fide illius particeps fieret, quod clare et aperte patet ·ex verbis Celanensis : << Reverendum enim illud omni reverentia prosequens, membrorum omnium sacrificium · offerebat et agnum immolatum recipíens, illo ígne, qui in altari cordis semper ardebat, spíritum immolabat >> 2 • Numquam oblivisci nobis fas est, sive ante, sive post Missae celebrationem, sive praesertim inter ipsam sacram actionem, Iesum Christum oculis fidei in altari praesen– tem. videre ut Agnum imniolatum, pro salute nostra sanguinem fundentem, seseque intimo modo in statu suae immolationis no– bis cornmunicantem, ut sic una oblatio cum ipso effici mereamur. Crucifixi imago etiam pretiosissima nobis sit oportet, ideoque semper illam nobiscum gestare et ante oculos proponere, et il– lam subinde osculari solemne habeamus, ut et nostra vita, sicut vita sancti Patris, a cruce incipiat, per crucero pergat, ac tandem in cruce feliciter exspiret ª. Devotio. quoque erga sacratissimum Cor I esu haud parvae nobis utilitatis erit ad arctissirnam et efficacem cum Christo passo et crucifixo unionem obtinendam. Quae quidem devotio, licet tempore S. Francisci non esset cognita in illa forma, qua postea S. Margarethae Mariae divinitus revelata sit, quoad substantiam tamen seraphico Patri latere non potuit. Nam quatenus illa devo– tio veneratur immensam Iesu Christi caritatem erga genus hu- 1 THoMAs DE CELANO, Vita II, n. 201. ª Cf. ibídem. 1 ª Cf. S. BoNAVENTURA, Legenda S; Francisci, cap. XIII, n. 10, ed. cit., p. 545.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz