BCCCAP00000000000000000000820

SPIRITUALITAS CHRISTQCENTRICA IN TRADITIONE 39 Deus, inde a nativitate seraphici Patris usque -ad suam beatis– simam mortem magis ac magis elaborare voluit. Proinde dona Spiritus sancti abundanter ipsi communicata sm:it, ut imitaretur exemplum Christi, c:mius crucero et passionem ipsi a Deo oblatas, libenter accepit, quia optimam sibi praebebant occasionem, sese Christo perfecte conformandi. Vocatio autem ad vitam plane evangelicam, cuius medulla est altissima paupertas, conversionem Francisci ad Christum ét conformationem eius cum ipso ad apicem perduxit. Paupertas enim clavis l;!St ad ingrediendum in plenitu– dinem spiritus Christi et Evangelii, ideoque character specialis est seraphici Patris, sicut etiam semper esse debet eius Ordinis. In secunda parte agit potissimum de Stigmatisatione S. Patris nostri, ubi pulcherrima narratione describit transformationem ip– sius in Christum pauperem crucifixum. Ut Pontifex et Victima Christus plagas sui sacrificii debuit portare prius in proprio corpore et deinde in corpore suo mystico et ideo conveniens erat ipsas plagas alicui ex membris suis realiter communic.are. Iamvero summa paupertas, profundissima lrnmilitas, extrema abiectio Franciscum ad hanc sublimem gratiam praeparaverant. In crucis · mysterium profundissime immersus et tenerrimo amore erga Ie– sum Christum inflammat~s, ardentibus desideriis ad totalem in dulcissimum suum Sponsum transformationem semper anhelabat, quo tandem inenarrabile privilegium sacrorum stigmatum Dei largitate promeruit. Iesus Christus usque ad finem ·mundi sacri– ficium suum continuat in suis electis, qui cum ipso pro gloria Pa– tris et salute animarum victimae esse ·volunt, quod quidem modo valde conspicuo in Francisco Patre comprobatum est, qui stigma– tibus Chris.ti insignitus simulque seraphico amore repletus, seme- · tipsum hostiam et oblationem, flammis amoris combustam, obtu– lit in honorem Dei Patris et in generis humani salutem. In acerbis– sima sua passione, paupertate et humilitate Christus perfectissimo modo glorificat Patrem, infinitamque ei laudem contribuit et per– solv-it ; Franciscus autem per sancta ·stigmata in Christum cruci– fixum transformatus, hanc Christi infinitam glorificationem ani– marumque salvationem comparticipat. , Sit ergo haec nostra conclusio totius tractatus: Praesenti aetate, hoc nostro saeculo, per vocationem nostram ad Ordinem seraphicum, nostrum revera est, franciscanam traditionem dili– genter servare eamque puram et integram posteris tradere. Gra•

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz