BCCCAP00000000000000000000820

SPIRITUALITAS CHRISTOCENTRICA IN TRADITIONE 37 conscriptae, .simulque cum ardentissimi amoris affectu, necnon cum vehementi impetu sese semper magis Christo crucifixo con– formandi. In hac nostra sancta Virgine revera singula mysteria Domini Iíostri Iesu Christi renovata sunt. Anno 1681 fuit spinis coronata ; eodem probabiliter ahno crucem suam Christus ipsi portandam tradidit ; calicem suum amarum ipsi bibenduni prae– buit die 15 Augusti 1694; anno 1696 cum sanguine vulneris, quod ipsa sibi in pectore inciderat, scripsit violens suum desiderium quo esset crucifixa cum. Christo; eodem anno recepit vulnus cordis a puero Iesu et anno 1697 sacris stigmatibus f uit insignita. Tandem feria sexta in Parasceve eiusdem anni 1697 multos dolores, quos Iesus passus fuerat, sentire meruit in corpore suo innocenti et in anima sua ardentissima : agoniam in horto, coronain de spinis, crucem in humeris, dolores Iesu cadentis in terram, crucifixionis eius et derelictionis in hora mortis. Prodigiosa ilfa configuratio externa manifestatio erat simul ac praemium internae ipsius con– formationis cum Christo crucifixo in omnibus virtutibus, quarum sing9-lar_e dederat exemplum in passione sua et morte. De cetero;' peculiari consideratione <lignum est, quod San c ti e t B e a t i Ordinis nostri omnes excellebant sua erga Iesum crucifi– xum devotione, qua in ipsum, exemplo seraphici Patris nostri, transformari cupiebant. Breviarii nostri lectio sufficit ad proban– dum et quidem amplissimo modo hanc assertionem. Multoties iam vocatio ipsorum ad vitam seraphicam simpliciter << amplexio crucis>> vocatur (B. Bernardus a Corleone), << sequela crucis>> (B. Agnes a Praga), eorumque vita << iugis crucis mortificatio >> (B. Benedictus ah Urbino). Altissima crucis cbntemplatio ad horren– das saepe expiationes et poenitentias eos incitabat, ut legimus in vita S. Hyacinthae de Mariscottis, B. Francisci a Fabriano, B. Mariae Magdalenae Martinengo. Vita S. Fidelis a Sigmaringa, qui tam ardenter ad martyrium anhelabat, non erat nisi iugis ad mon– tem crucis a.scensio. S. Bonaventura et S. Conradus a Parzham crucem Christi librum suum vocabant, qui pofundissima myste– ria tum sapientissimo doctori seraphico, tum simplicissimo iani– tori revelabat. B. Baptistae Varani vita inde a teneris annis Christi doloribus omnino intexta fuit. S. Iosephus a Leonissa revera crucifixus fuit propter amorem Iesu Christi, licet miraculo a morte Hberari meruerit, ut regnum Christi ardenti suo zel_o amplius di-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz