BCCCAP00000000000000000000820

SPIRITUALITAS CHRISTOCENTRICA IN TRADITIONE 35 dina dicendus est sententiarum et doctrinarum pure francisca– lium, utpote quod tota vita beatae Angelae ab ipso beato Patre Francisco dirigebatur, qui saepius ei apparebat et praestantissima négotia eidem comrriittebat. Iamvero etiam in hac vita· interna beatae Angelae Christum páuperem crucifixum principalem locum occupasse conspicuum est 1. Quando e. g. locuta est .de triplici paupertate, nempe temporalium, amicorum et suimetipsius, in qua Christum imitari debemus, ut paulatim in ipsum transforme– mur, ita continuat: <i Vult etiam (anima nempe) transformari in dolores quos sustinuit. Fecit enim eum Deus Pater Filium doloris et semper fuit in dolore. Nam ab instanti conceptionis fuit in summa tristitia, quia divina sapientia tune ostendit ei omnia quae debebat pati. Et iste dolor tune incepit et duravit usque ad separaiionem ani– mae a corpore Et .quia ipsorum fuimus causa, debemus in istos dolo– res transformari; quod facimus secundum mensuram amoris. Unde debemus esse imitatores, propter istos dolores, omnium dolorum, ut semper simus in doloribus ,et eos appetamus, et patienter toleremus quaecumque contingant sive iniuriarum, quae dicantur vel faciant~ sive tentátionum uf videlicet non consentientes · patienter toleremus tentationes, quas Deus nobis permittit, sive etiam tribulationum qua– rumcumque, sive trístitiarum, sive cuiuscumque alterius reí ..• Fuit etiam Filius despectus, quia ab omnibus despectus, derelictus et exprobatus fuit .. In quo eum imitari debemus, si diligimus, quia amor facit similem appeti ... Fuit etiam Filius obedientiae, quae traxit ,eum de sinu Patris et obedivit eum usque ad mortem. In qua eum .imitari debemus, ut simus obedientes non solum praeceptis divinis et consiliis et práelatis si eos habemus, sed etiam nuntiis voluntatis eius, id est inspirationibus, quae Deus h, animam immittit. Et obe– diamus ei velocifer sine aliqua tardiiate. Non solum in praedictis sed etiam in aliis virtutibus debcmus imitari Dominum nostrum I e– sum Christum, ut in pace, in verbis, in operibus et in conversatione simus pacifici . .. Et etiam benignilate et mansuetudine ... Nam placido vultu et quieto animo debent fieri obsequia of!endenlibus,. sicut quaedam persona quae libenter fuisset osculata pedes of!enden- 1 Optima editio visionum et revelationum beatae Angelae est : M. J. FERRÉ, .Le livre de l'expérience des vrais fideles, París, 1927. · Pro vita ipsius vide : Lours LECLEVE, S. Angele de Foligno. Sa vie, ses oeuvres Paris, 1936 ; PAUL DoNcoEUR, Le livre de la bienheureuse Soeur Angele de Foligno, Paris, 1926; M. FALOCI PULIGNANI, L'autobiografia e gli scritti della beata Angela da· Foligno, Citta di Castello, 1932.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz