BCCCAP00000000000000000000820
34 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. • PARS PRIMA Benedictus sit somnus iste, carissima filia; quqniam diu optatus, donatus est mihi. Sed cave ne somnum istum cuipiam referas, dum vixero ipsa in carne >> 1 • · Piá quoque devotio erga quinque vulnera Domini, quae ori– ginis est probe franciscanae, maximopere a S. Clara, ut ex Le– genda citata patet, aestimabatur et exercebatur. Haec devotio revera franciscana omnino dicenda est, nam sensu quodam valde probabili dici potest, illam natam esse die illa, qua frater Elias stigmata S. Francisci in mundo divulgabat ; exinde enim quinque plagae Domini nostri Iesu Christi Redemptoris apparere et emi– care coeperunt clariori luce, ut signa et <loe umenta immensae suae erga humanum genus caritatis. Iamvero extat precatio ad quinque plagas Domini, quae a secundo Ordine libenter S. Clarae adscri– bitur, congruenter ad textum ex Legenda supra citatum : << ora– tione m de quinque membris Domini frequenter ruminabat >>. Crucem insimul Domini vehementer amabat, utpote sanguine Christi irrigatam, virtutemque eius redemptricem et vivificatricem tanta fide colebat, ut solo crucis signo infirmos curaret •. Beata A n g e 1a a Fu 1g i n i o , celebris Tertiaria soror saeculi decimitertii, triginta septem annos nata erat, quando a vita mun– dana et vana sese ad sanctiorem vitam convertit. Paulo post eius conversionem mortui sunt, brevi tempore, eius mater, mulier mundo addicta, maritus et filii, ita ut Angela, divinae Providentiae mu– nere, iam omni humano vinculo soluta, vitam pauperem, humilem et poenitentem agere incipiat. Hinc igitur domo omnibusque suis bonis devenditis, seraphicam normam amplectitur in Tertio Or– dine, ubi mox exemplar veri.et ingenui franciscani spiritu·s_evadat. Statim eius anima ornata peculiaribus donis fuit extraordinariis– que favoribus, nhnirum visionum et admirabilium contemplatio– num, quarum narrationes pro máxima parte nobis conservatae sunt a quodam Patre Ordinis Minorum, Arnaldi nomine, qui, An– gelae propinquus et confessarius, etiam per aliquot annos eius secretarius erat et ideo accuratissime omnia scribebat~ quae Dei famula ei dictabat. Profecto líber harum revelationum vera fo- 1 Legenda S. Clarae Virginis, ed. per cura dd Prof. Francesco Pennacchi. p. 42 sq. z De vita s: Clarae conferri potest MAURICE Br:AUFRETON, s. Claire d' Assise, J>aris, 1916.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz