BCCCAP00000000000000000000820
PRAEFA'I110 Maximo gaudio Nobis est prooemium praemittere huic libro. Eius auctor non indiget commendatione. Nam cum per undecim annos praesit Collcgio nostro internationali de Urbe, optime notus est in omnibus Ordinis Ptovinciis. Huic muneri incumbens, per omne illud tempus Studentibus praefati Collcgii habuit collationes de spiritualitate franciscana·; quae in dies pluris aestimabantur, ita ut auditores desi– derarent habere exemplaria earum scripta. Eaedem collationes deinde pro manuscripto typis excusae sunt, núnc vero publici iuris fiunt. Nemo nostrum ignorat praeclaras imagines vitam S. P. N. Fran– cisci exprimentes, a Friderico Kunz dépictas. E quibus una excellentior inscribitur << Conversatio spiritualis >>. Haec imago delineai sanctum Seraphicum Patrem sollerter instituentem nonnullos fraires quos con– spicis aliente audientes et singula verba ab ore dilecti magistri prof[u,. entia quasi sugentes. Scaenam hanc depingens, artifex ante oculos nostros ponit non aspectum quendam casu contingentem, vel rem perraro a S• . Fran– cisco gestam, sed actum ad ipsam substantiam pristinae vitae franci– scanae pertinentem. Nam sanctus Ordinis nostri Fundator maxime animos attraxit et atfrahit paterna el constanti sollicitudine suppedi– tandi filiis suis nutrimentum spirituale. Quin enim umquam fatigare– tur, eos docebat, instruebat, hortabatur, solabatur, monebat, dirigebat. Hoc modo formavit primos suos socios, spiritum eis imbuendo, ne solliciti essent, quid manducarent, aut quid biberent, aut quo ope– rirentur, sed ut impr'imis anhélarent •cibum spiritualem quibus ani– mas suas focilarent. Traditio haec, a Paire legifero statuta, in tola Ordinis nosiri historia tenebatur. Inde non mínimum studium eorum qui ínter no– strates vel auctoritate vel scientia vel sanctitate eminebant semper fuit, µt verbo ac scripto patrimonium spirituale Ordinis conservaren( et il(u-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz