BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT v. DE TRADITIONE FRANCISCANA CIRCA SPIRITUALITATEM CHRISTOCENTRICAM S. Clara Assisiensis. - Beata .1.Lngela a Fulginio. - S. Veronica de Julianis. - Sancti et Beati Ordinis. - Libri et tractatus. << Scio Christum pauperem crucifixum >> 1, haec vox, a S. Fran– cisco humi iacente et prope morituro profa.ta , breve summarium est totius eius spiritualitatis. << Totum quidem viri Dei studium, tam publicum quam privatum, circa crucem Domini versabatur ; et ut crucis signaculo cordi eius a principio suae conversionis impresso corpus consignaret exterius, in. ipsa se cruce recludens, habitum poe– nitentiae sumpsit crucis imaginem praeferentem, quatenus, sicut mens eius intus Dominum crucifixum induerat, sic et corpus eius indueret arma crucis, et in quo signo Deus potestates aereas debel– larat, in eodem suus exercitus Domino miWaret. Sed et a principio temporis, quo Crucifixo militare coeperat diversa circa eum crucis praefulsere mysteria, sicut vitae ipsius consideranti decursum cla– rius innotescit, qualiter apparitione crucis dominicae septiformi tam cogitatu quam affectu et actu to tus fuit in Crucifixi effi-giem per ipsius exstaticum transformalus amorem >> 2 • Assertatio nostra, spiritualitatem beati Patris consistere pri– marie et principaliter in amore, iroitatione et transformatione Iesu Christi crucifixi, confirmatur luculentissimo modo tota traditione franciscana, quae crucero Domini semper ut propriuro vexillum iam ab initio assuroptum portabat et secundum illud S. Pauli : ~ Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi • (Gal. 6, 14), crucero semper ut signuro distinctivuro et salutiferuro consi- 1 THOMAS DE CELANO, Vita II, n. 105. 1 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci. Miracula, in Opera Omnia, t. VIII, p. 549, n. 1.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz