BCCCAP00000000000000000000820

DE PRIMATU D. N. JESU CHRISTI 31 sese extendere videtur, sed tandem ultimum gloriosumque trium– phum Christlis solus referet ; nos autem orare et laborare debe– mus ad victoriam illam accelerandam. Venit enim tempus, quo << subiecto impeI'io omnibus creaturis, aetemum et universale re– gnum immensae Patris tradet maiestati >> (Praef. Christi Regis). Quod aliis verbis S. Paulus ita declarat cum ait : <<Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem princi– patum et potestatem et virtutem. Oportet autem illum regnare donec ponet omnes inimicos sub pedibus eius. Novissima autem inimica destruetur mo1·s : omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat : omnia subiecta sunt ei, sine dubio praeter eum, qui. subiecit ei omnia. Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tune et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecít sibi omnia, ut sil Deus omnia in omni– bus >> (1 Cor. 15, 24-28). << Regí saeculorum immortali et invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen >> (I Tim,: 1, 17).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz