BCCCAP00000000000000000000820
30 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS :PRIMA et veritatem ab eo mortales haurire atque obedienter accipere necesse est ;"in volunlates ítem hominum, quia non modo sanctitati in eo voluntatis divinae perfecta prorsus respondet humanae integritas at– que obtemperatio, sed etiam liberae voluntatis nostrae id permotione ínstinctuque suo subiicit, unde ad nobilissima quaeque exardesca– mus. Cordium denique rex Christus agnosci.lur ob eius superemi– nentem scientiae caritatem et mansuetudinem benignitatemque ani– mos allicientem : nec enim guemquam usque adeo ab universitate gentium, ut Christus Iesus, aul -'mari aliquando contigit aut ama-:– tum iri in posterum continget 1 • Nostra igitur gloria sit oportet esse unum quid cum Chri– sto, membrum eius, imo ipse Christus, ut dicit S. Augustinus : << totus Christus ille et nos >>. Propterea ita vivere debemus, ut cum Paulo dicere possimus: << Vivo iam non ego, vivit vero in me Chri– stus >> (Gal. 2, 20). Meditándo mysterium Christi videmus intellec– tum eius quiescere in contemplatione Patris eiusque perfectionum, voluntatem eius immutabiliter haerere in voluntate Patris, cor eius esse inflammatum amore Patris, omniaque amare propter Patrem. Ita et nos, coniuncti cum Christo, cognoscemus Deum cum Christi intellectu, amabimus Deum cuni Christi corde, per– ficiemus voluntatem Dei cum Christi voluntate et ita statuetur in nobis triplex regnum Christi, cuius pracconium canit Ecclesia in missa Christi Regis: «Regnum veritatis et vitae, regnum sancti– tatis et gratiae; regnum iustitiae, amoris et pacis >>. Hoc erat desiderium ardentissimum Patris nostri Francisci, esse alter Christus et quidem °Christus exspoliatus, humiliatus, immolátus. Hoc suum constans propositum erat : efformare in se et in suis discipulis Christum crucifixum et deinde monstrare Chri– stum mundo. Hoc primum dixit et principalem esse nostrum apo– stolatum : << magis exemplo quam verbo >>. Quando autem semel hoc regnum penitus fundatum erit in nobis, necessario exsurgent ardentissima desideria dilatandi hoc regnum per totum mundum dicemusque cum Paulo : << Oportet il– lum regnare >> (1 Cor. 15, 25) et erit nostra gloria, in quantum ob.oedientia ·concedet, omnibus modis sive verbis sive scriptis regiam extollere Christi dignitatem, praedicare Christum et hunc crücifixum, iuxta gloriosam nostram traditionem franciscanam. Utique tempora mala sunt, regnum diaboli et mundi ubique 1 Cf. Acta Apost.. Sedis, loe. cit., p. 593 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz