BCCCAP00000000000000000000820
DE PRIMA'l'U D. N. JESU CHRISTI 29 ideo totum eius corpus mysticum cum ipso oblatio et sacrificium sit oportet, totus Christus mysticus, caput et membra, debet> pati et mori et ita intrare in gloriam. Nonne haec sublimis doctrina summa incitatio est ad exercendum spiritum mortificationis et poenitentiae ? Revera ergo Christus fons est omnis vitae, gratiae et gloriae, ideoque nomen habet, << quod est super omne nomen >> (Phil. 2, 9), thronum super omnes thronos (cfr. Hebr. 1, 8), regnumque eius non habet finem (cfr. Luc. 1, 33)w¡Ipse est Dominus a quo cuneta procedunt, Magíster, qui on:inia docet, Legislator, qui omnia di– rigit, Iudex, qui de omnibus sententiam fert, Rex, cui competit omn.e ius, omnis potestas, omnis auctoritas, Consummator, ·qui electos aeternaliter beatificat. Doctrina haec franciscana circa Christi primatum absolu– tum cum Encyclica << Quasprinias >> et •institutione sollemnitatis Christi Regís novum incrementum obtinuisse videtur. Revera, si sententias huius magnificae Encyclicae -accurate inspiciamus, non:. nulla de eis, quae supra descripsimus, in ipsa adumbrata esse comperiamus. << Nema non videt, nomen potestatemque regís, pro– pria quidém verbi signíficatione, Christo-homini vindicari opor– tere; nam, nisi quatenus homo est, a Paire potestatem et honorem et regnum accepisse dici nequit, quandoquidem Dei Verbum, cuí eadem est cum Paire substantia, non po'lest omnia cum Paire non habere non communia, proptereaque ipsum in res cr.eatas universas summum atque absolutum imperium >>. Et iterum : << Quo autem t haec Domini nostri dignitas fundamento consista!, apte Cyrillus Alexandrinus animadvertit : Omnium ut verbo dicam, creafurarum dominatum obiinet, non per vim extortum, nec aliunde invectum, sed essentia sua et natura ; scilicet eius principatus illa nititur unione . mirabili, quam hypostaticam appellant. Unde consequitur, non modo· ut Christus ab angelis et hominibus Deus sit adorandus, sed etiam ut eius imperio Hominis angeli et Iwmines pareant et subiecti sint: nempe ut vel solo hypostaticae zmionis nomine Christus potestatem in universas creaturas obtineaf \ Ex hac autem doctrina multae conclusiones practicae sequuntur, quae ab eadem pulcherri,ma Encyclica innuuntur, ut clare patet ex his verbis: << Ita enim fil, ut regnare is in mentibus hominum dicatur, non tam ob mentís aciem scientiaeque suae amplitudinem, qua_m quod ipse est Veritas, 1 Cf. Acta Apost. Sedis, 1925, t. XVII, p. 593 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz