BCCCAP00000000000000000000820

28. DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA si ve principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso con– s.tant >> (Col. 1, 15-17). Ex quibus textibus clare patet, Christum esse fundamentum, exemplar, complementum, coronam, perfectio– nem omnis creaturae, totius universi, << Alpha et Omega, princi– pium et finis >> (Apoc. 1, 8). << In ipso complacuit omnem plenitu– dinem inhabitare >> (Col. 1, 19). Omnis gloria, tota pulchritudo uní-· versi est propter Christum, qui est causa eius finalis et ratio suprema. Universum << templum >> quodamrnodo est ad glorificandum Deum, cuius Christus est lapis angularis ; << regnurn >> quoque est, in quo Christus rex ; << chorus >>, cuius Christus << Leitourgos >>. Pulcherrime Hubertinus a Casale : (natura humana Christi) << príncipalis natura intenta a Deo ab aciemo fuit, quia praedes– tinavit [illarn] ad personalem unionem; et cum ipsa sít omniizm summa in ordinatione gz·atiae, quae superat ordinationem naturae ..• ad eius honorem et gloriam omnia ordinavit, ut ex omnibus bonis et malis honor accrescat Deo et Hominilesu Chrislo >> 1 • • Super tale fundamentum firmissirni roboris aedificatur vita nostra spiritualis, franciscana. Christus, Verburn Patris, manife– statio Patris, testimonium Patris, nobis est << porta >>, per quam Deus venit ad nos, << os >>, quo Deus loquitur ad nos, << cor >> quo. Deus nos arnat, << thronus >>, e quo Deus nos regit. (Mgr. Gay). In charitate sua infinita Deus vult nos esse comparticipes plenitu– dinis Filii sui : << de plenitudine eius omnes nos accepimus >> (lo. 1, 16) ; << ipse primogenitus in multis frafribus >> (Rom. 8, 29) ; << elegít nos in ipso >~ (Eph. 1, 4). Imo, mediante gratia, inti– ma unione curn Christo coniungimur in uno corpore, tarnquam membra cum capite, palmites cum vite, lapides vivi cum petra angulari, ut ita efformemus Christi Ecclesiam, quae est eius sponsa, eius plenitudo, eius dorninium. Ecclesia enirn omnia quae habet Christo debet : suam sanctitatem, suarn pulchritudinem, suam fecunditatem. Ecclesia adirnplet << ea quae desunt passionum Chri– sti >> (Col. 1, 24) in passione et morte suorum filiorurn, adirnplet glorificationern, qua Christus Patrern celebrat, in sua Liturgia, adirnplet vitam suam in vita spirituali omnium nostrum. Ita Christus genus humanum, redemptum, purificatum in suo san– guine, sanctificatum per suam gratiam, secum fert in gloriam Patris. Et quia Christus oblatio fuit et sacrificium pro peccatis, 1 Cf. Arbor vitae, lib. I, cap. VI.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz