BCCCAP00000000000000000000820
DE PRIMATU D. N, JESU CHRISTI 27 mo-Deus, est immediate et absolute a Deo praedestinatus in suis decretis aeternis, nec potuit esse dependens ab aliqua conditione, puta a peccato Adami. Nam quod summum est et perfectius in aliquo ordine, hoc prius esse debet in intentione ordinantis. Iam– vero Christus, summus et perfectissimus inter omnia a Deo or– dinata, omnino et absolute primus esse debet in intentione Dei ordinantis, aliis verbis, Christµs est ratio primaria et adaequata intentionis Dei. Ideo cetera omnia, quae Deus. creavit, sunt prop:– ter Christum, qui est opus supremum Dei, propter quod, ad quod cetera omnia disponuntur, ideoque Christus sub omni respectu est rex et centrum totius universi. Utique concedit Scotus, apparitionem Christi in carne passi- .. bili et mortali dependentem fuisse a peccato, ut nempe sacrifi– cio suo in cruce genus humanum, miserabili casu deperditum, re– dimeret. Paucis sententiam Scoti hac in re ita propriis fere eius verbis adstringamus: Vidit Deus mediatorem venientem passumm, redempturum. populum suum, et non venisset ut passurus, nisi ali– quis prius peccasset neque fuissd gloria carnis eius dilata, nisi fuissenl redimendi, sed statim fuisset totus Christus glori[icatus 1 • Sed sic miro modo splendet sapientia et providentia divina, quae peccatum permisit, ut .exinde procederet gloriosu:m Christi sacri– ficium, copiosaque eius redemptio, ita ut Ecclesia sublimen illam sententiam exclamando pronuntiet : << o felix culpa, quae lalem ac tantum meruit habere Redemptorem >> (Exsultet). Licet ergo Christus sit primario propter Patrem, Splendor Pátris, Adorator Patris, Glorificator Patris, est tamen secunda– rio propter nos et propter nostram salutem. Intentio enim Patris est, ut Christus totam creationem et speciali modo angelos et ho– mines secum ducat in gloriam Patris, << ut notum /aceret nobis sa.– cramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum efus, quod pro– posuit in eo, in dispensatione plenitudinis femporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt, . in ipso : in quo etiam et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum pro– posiium eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae >> (Eph. 1, 9-11). << Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae : quoniam in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia el invisibilia, sive throni, sive dominatfones, 1 Cf, Opus Oxoniense, 3, dist. VII, q. III, ed. cit., t. XIV, p. 354, 355.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz