BCCCAP00000000000000000000820
26 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS PRIMA Inter illos condiligentes unum ·habere intendit, cui, amando, seipsum infinito modo dare queat et qui Ipsum summo modo, in– finito amore redamare possit..Ens illud sublime~ Deus esse debet et creatura, .infinitum et finitum; infinitum quidem; ut Pater to– tam .suam divinam complacentiam in ipsurn ponere et ipsum il– lam suscipere valeat, finitum vero, ut a.d creutionem pertinere dici possit. Hoc << summum opus Dei >>, .culmen creationis, ens summe condiligens, est Homo-Deus, Iesus Christus, Dominus noster, in quo humanitas cum divina natura est hypostatice unita. · Iamvero secundum rectum ordinem, quo Deus vult prius fi– nem, deinde hoc, quod immediate ordinatur ad finem et tan– dem id, quod mediate ad ipsum refertur, Christus, utpote fini Dei, gloriae eius per amorem, supereminenti modo et prius omnium ordinatus, prae omnibus creaturis primus esse debet praedestinatus, << primogenitus omnis creaturae >> (Col. 1, 15). Ita Christus est intentio primaria SS. Trinitatis, obiectum initiale omnium suorum decretorum et quidem ratione amoris cordis Christi, qui << potest eum summe amare >>. Infinitus amor Christi, ecce responsum ad hanc quaestionem, quae tantopere urgebat medii aevi theologos << Cur Deus horno >>. Incarnatio Verbi est opus altissimum et. excellentissimum Dei, quia per Christum, Deum et Hominem, infinitum amorem .et honorem recipit a creatione. Revera Christus, qui ut Verbum. Patris, in sinu Trinitatis est splendor Patris, gloria Patris, descendit in terram, assumens humanitatem, iungensque se miro modo cum sua creatione, ut in unione cum ipsa iam glorificet Patrem << Pater ego te clarifi– cavi super terram >> (lo. 17, 4). Cum. infinita complacentia Pater respicit Filium: << Hic est Filius meus dílectus, in quo mihi bene complacui >>. (Mt. 17, 5). Tanta est gloria, amor, honor, quae ab Ipso omnipotenti Deo praebentur, ut, etiamsi deficerent omnes angeli, omnesque homines in servitio ·divino, haec omnino suffi– cerent, quia Ipse 1nfallibiliter Deo praestat omnem glorificatio– nem, quam ipsi creatio debet. Ideo cum Francisco. ita orare de– bemus : << Et quia ... non sumus digni nominare te, suppliciter exo– ramus, ut Dominus noster Iesus Christus Filius tuus dilectus, in quo tibi bene complacuit ... grafías agat tiM .•. qui tibi semper suf– jicit ad omnia, per quem nobis tanta fecisli 1. . Propter hanc excellentiam amoris et honoris Christus, Ho- 1 s. FRANCISCUS, Regula [, cap'. 23, in OpllSCllla, p. 58,59.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz