BCCCAP00000000000000000000820

DE PRIMATU D. N, JESU CHRISTI 25 dem ratione eius amoris infiniti. Scimus Scotum quaestionem suam asseveranter confirmasse illiusque doctrinam postea S. Ber– nardinum Senensem, S. Franciscum Salesium, totque alios docto– re constanter fuisse amplexatos, nempe quod Christus primo et per se et inconditionate a Deo ah aeterno est ordinatus et prae– destinatus, ideoque est causa finalis secundárius universi, sancti– ficator angelorum et hominum. Hanc suam doctrinam Scotus con– struit super fundamento vere franciscano, nempe quod amor Dei est suprema ratio, prima intentio omnium decretorum divinorum. Deus caritas est, Deus amat seipsum amore aeterno et infinito, et amore sui omnia creavit : << Deus autem universa propta se · creavit, unde Deus diligens se propter se haec fecit >> 1. Hic est ergo finis primarius, supremus creationis: (1 Universa propter semetipsum operatus est Dominus >> (Prov. 16, 4). Sed finis Dei non erat, nec esse poterat, ut augeret suam gloriam aut suam beatitudinem, sed ut nohis illam manifestaret et communicaret et ita etiam ad nostram aeternam f elicitatem universum creavit : « Tu bonus sine termino, bonitatis tuae radios líberalissime com– municans ad quem amabilissinium singula suo modo concurmnt, ut ad ultimum suum finem >> 2 • Beatitudo ergo nostra est finis se– cundarius, suhordinatus creationis. Ex amore ergo et ut amando semetipsum daret, Deus omnia creavit et ideo omnia ad suam imaginem creavit. Nam, quía Deus per se et primarie seipsum tantum amat et cetera nonnisi propter seipsum, ideo necesse est, ut creet omnia ut imagines vel saltem ut vestigia sua, quia ita tantum seipsum in ipsis diligere potest. Sed non tantum ut amaret suas creaturas, eas creavit, sed etiam ut ah illis amaretur. Omnis enim .amor verus, perfectus, Hberalis, seipsum non quaerens, sed bonum amati, obiectum suum non sihimetipsi reservat, sed ardenter desiderat ut et alii illud ament et possideant : << Qui enim amat se primó ordinate, et per consequens non inordinate zelando vel invidcndo isto modo, secundo vult habere alios diligentes, et hoc est velle aliÓs habere amorern suum in se•. 1 JoANNEs DuNs ScoTus, Reporta/a Parisiensia 4, d. ,H), q. 7, u. 10, ed. cit., t. XXIV, p. 657 b. 2 IDEM, De primo principio, cap. 4, n. 36, ed. cit., t. IV, p. 786 b. 3 IDJm, Sent. lib. 111, dist., 32, q. un., n. 6, ed. cit., t. XV, p. 433 a.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz