BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT IV. DOCTRINA JOANNIS DUNS SCOTI DE PRIMATU JESU CHRISTI De prima et absoluta Jesu Christi, Verbi incarnati, praedestinatione. - Consectaria huius doctrinae pro vita nostra franciscali. Cum Ioanne Duns Scoto doctrina franciscana saeculi deci– mitertii circa Christum, centrum totius universi, summum suum attigit fastigium. Cum tota traditione Scotus regiam Christi di– gnitatem exaltat ratione ipsius unionis hypostaticae, ut << ••• emi– nentisimam quae potest esse sub principali potestate >> 1 Ratione suae sanguineae oblationis in cruce novum ius acquisivit imperii amoris, utpote vera hostia pro salute generis humani. Doctor tamen subtilis profundius et enucleatius partes Iesu Christi, Verbi incarnati, in universitate rerum prosecutus est. Fundamentum sibi praebentibus S. Bonaventura et Petro J oanne Olivi, qui doctrinali expositione primatum Christi iam asseruerant, congruenter ad sententiam S. Pauli : << uf sil in omnibus ipse pri– matum tenens >> (Col. 1, 18), Scotus magnificum suum aedificium doctrinale adstruxit de absoluta praedestinatione Iesu Christi in aeternis Dei decretis. Robertus Grossetéte, Rogerius Marston, Gulielmus Ware, qui fuit magíster Scoti, iam docuerant incar– nationem Christi independentem fuisse a peccato Adami, id est, etiam si Adam non peccasset, Verbum caro factum fuisse. Scotus autem alio modo quaestionem proposuit, id est, non quaerit primo loco : << quid, si Adam non peccasset ? >>, sed divinum consilium ipsum in praesenti ordine attingit, quaerendo utrum Christus, Verbum incarnatum, sit primum obiectum decreti aeterni Dei, a. v. utrum sit primo et absolute a Deo praedestin atus et qui- 1 Opus Oxoniense, 4, dist. XLVIII, q. 1, n. 9, ed Vives, t. XX, 518 b.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz