BCCCAP00000000000000000000820

DOCTRINA. CHRISTOCENTRICA S. BÓNAVENTURAE 23 aedificavit, quam venerabiles auctores et spirituales << scholae gal– licae >> scriptores sequebantur, scilicet Condren, Olier, J ean Eu– des, Grignon de Montfort, Gay, etc. 1 Secundum mentem horum .insignium magistrorum haec doctrina christocentrica sese expli– cat ut systema quoddam sublime, scientifico modo tractatum, quod mirifica elevatione sursum animos rapit eosque suaviter perstringit. Nihil autem hac sua profunditate ac subtilitate repu– gnante, haec doctrina viam suam invenit etiam in animas sim– plicium fidelium, in quibus iterum verae simplicitatis franci– scanae vestem induit. Nafa e spiritualitate franciscana, schola gallica, quae unus est ex pulcherrimis eius floribus, necessario debebat ad suam originem reduci. Nostris quoque diebus doctrinam christocentricam magis ac magis spiritualitatem compenetrare conspicimus, e. g. in scriptis Marmion, Plus, Adam etc., sed confidenter asserere, imo prae– dicare nobis licet, hanc semper fuisse gloriosam nostram tradi– tionem franciscanam. 1 Cf. HENRI BRÉMOND, Histoire liitéraire du sentiment religieux en France, IU « La conqu~te mystique, L'école fran~aise ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz