BCCCAP00000000000000000000820
DOCTRINA CHRISTOCENTRICA S. BONAVENTURAE 21 divinae, angelicae et humanae, Christus est etiam centrum vitale, seu << medium víiale >>, quod per gratiam unit sub sceptro Dei in unitate et pace angelos et homines. Per .crucem et mortem vitam supernaturalem omnibus prorneruit et vis crucis in ornnes dima– nat, accidentaliter etiam in ipsos angelos. Christus quoque vitam · et gratiam Spiritus sancti ornnibus mernbris Ecclesiae distribuit et ideo revera caput et centrum est totius corporis mystici 1 • Quia autem Christus, Verbum incarnatum, sub omni respectu << medium >> exsistit, consequens est, quod etiam sit << medium mo– rale >> et hoc pro nostro scopo, nempe pro studio nostro circa spi– ritualitatem franciscanam maximi momenti est. Nam quod Chri– stus sit << rnedium morale >> hoc sibi vult in intentione S. Bonaven– turae quod Christus, in quo sirnt omnes thesauri scienlíac et sa– pientiae >> (Col. 2, 3), et in quo omnes virtutes et omnia dona di– vina perfecto concentu consonant et in perfecta harmonía conso– ciantur, est regula et mensura omnis perfectionis et sanctitatis. Doctrina revera, quod unio cum Christo, conformitas cum Christo, :fransformatio in Christum est unica via ad Deum et ad sanctita– tem, semper in scriptis S. Bonaventurae recurrit. << Ideo, quantum– que sil illuminatus quis lumine naturae et scientiae acquisitae, non polest intrare in se, ut in seipso delectetur in Domino, nisi mediante Chrislo, qui dicit : << Ego sum ostium, per me si quis introierit, sal– vabitur et ingredietur et egredietur el pascua inveniet >> (lo. 10. 9). << Ad hoc autem- ostium non appropinquamus, nisi in ipsum credamus, speremus et amemus... Anima igitur credens, sperans et amans Iesum Christum, qui est Verbum incarnatum, increatum et inspiratum, scilicet vía, veritas et vita, dum per fidem credU in Christum iam– quam Verbum increatum, quod est Verbum et splendor Patris, re– cuperat spiritualem audilum et visum ... Dum autem spe suspirat ad suscipiendum Verbum inspiratum. . . recupera[ spiritualem olfactum. Dum .caritate complectitur Verbum incarnatum et uf trcin– siens in illud per exiali<;um amorem, recuperat gustum et tactum >> 2 • In splendido huius Itinerarii, aurei libri, epilogo eamdem chri– stianae mysticae ideam edisserit. In hac autem ardenti Christi humanitatis conternplatione se- 1 Cf. Collationes in Hexai!maon, in Opera Omnia, t. V, .P• 331 ; Sermo 1 in Domi– nica J JI Adventus, ibid.; t. IX, p. 57 sq. 2 ltinerarium mentis in Deum, cap. IV, 2, ed. cit., p. 306.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz