BCCCAP00000000000000000000820
20 DE SPIRÍTUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA ergo duplici modo existunt : in seipsis, id est in propria sua na– tura. et etiam in Deo, in ideis aeternis. Iamvero sedes splen– dens harum idearum est Verbuní divinum, quod est expressio om– nium divinarum idearum et ideo S. Ioannes dicit in Prologo sui Evangelii : << Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat >> (Io. 1, 3-4). Ita Verbum aeternum revera est medium inter Creatorem et creaturas 1. Huic autem doctrinae S. Augustini se adiungit in mente S; Bonaventurae specialis consideratio humanitatis Christi, quam seraphicus Doctor, ut fidelissimus discipulus beati Francisci ardenti amo.re prosecutus est. Devotio erga Christi humanitatem, licet eam iam apud S. Bernardum inveniamus, seraphici Patris nostri omnino propria est et ab illo originem trahit hoc sensu quod contemplatio humanitatis Christi et quidem consideratae praesertim in mysteriis paupertatis et humilitatis, passionis et mortis, cum Francisco definitivo modo in spiritualitatem Eccle– siae intravit 2 • Ideoque S. Bonaventura, quaerens explicationem huius textus S. Evangelii : << medius vester stat quem vos nescilis » (lo. 1, 26), sub auctoritate doctrinae S. Augustini circa Verbum ae– ternum, centrum ómnium divinarum idearum et operationum, sub influxu quoque spiritus franciscani pet respectum ad huma– nitatem Christi, pervenit ad doctrinam suam, qua Verbum, prae– cise ut Incarnatum, ut Deum-Hominem, ponit ut mediatorem et centrum multiforme in omni ordine rerum. Primo quidem Verbum erat << medium in throno >>, id est inter Patrem qui ipsum generat et Spiritum sanctum, quem ipse, una cum Verbo, spirat. Et quia medium in throno, conveniens erat, ut esset etiam << medium in of– ficio >>, id est non solum in mysterio vitae divinae, sed etiam in operationibus divinis. Per Verbum ergo Deus creavit mundum, per Verbum etiam mundum rec_reavit, id est redemit per << novam illam creaturam >>, de qua loquitur S. Paulus (2 Cor. 5, 17 ; Gal. 6, 15). Et quia Verbum incarnatum essentiam divinam et humanam insimul possidet, ideo repraesentat in se summam synthes1m totius esse et dicitur << medium essentiae >>. Repletus orrmibus thesauris scientiae 1 Cf. Et. G1LsoN, Introduction a l'étude de S. Auguslin, Premiere partie, <:hap. V : « La connaissance rationelle » et Troisieme partie, chap. IV: • L'image de Dieu ». - IDEM, La philosophie de S. Bonaventure, chap. IV : « Les idées et la science divine ». s Cf. K. A. KNELLER, S. l., Geschichte ~er Kreimvegandacht, p. 42.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz