BCCCAP00000000000000000000820
DOCTRINA CHRISTOCENTRICA S. BONAVENTURAE 19 habuit, a seraphico Doctore novo elemento aucta est, novoque progressu insignita, eo quod Christo, Verbo .Incarnato, medium locum, principem sedem attribuit in centro totius universi. ·Hoc suum propositum seraphicus Doctor plurimis in locis explanat et explicat. << In Christo ergo, qui tenet medium in omnibus, inci– piendum est et per ipsum perveniendum est ad Creatorem >> 1. Deinde ostendit Christum septiformiter esse medium, nempe << primum in aeterna pers'onarum emanatione, secundum in incarnatione, ter– iium in passione, quartum in resurrectione, quintum in ascensione, sextum erit in futuro examine, septimum erit in aeterna beatitudine >> ª. << lmaginandus est Christus tamquam lapis centralis in tofo corpore Ecclesiae, quod circumferentiae circuli comparatur ; ad quem qui– dem omnes lineae deductae angulum faciunt et uniuntur in ipso iamquam in puncto indivisibilitatis, in quo fil osculum linearum crucis in medio sui concurrentium in unum >> ª. << Et Salvator no– sier asserit, totam Legem Prophetasque pendere in duobus praeceptis ciusdem, scílícet dilectionis Dei et proximi; quae duo inmmntur in uno sponso Ecclesiae Jesu Christo, qui simul est proximus et Deus, simul frater et dominus, simul rex et amicus, simul Verbum increa– ium et incarnatum, formator noster et reformator, ut alpha et omega ; qui etiam summus hierarcha est, purgans et illuminans et perficiens sponsam, scUicet totam Ecclesiam et quamlibet animam sanctam >> 4 • Ut hanc Christi positionem · centralem melius inteliigamus, in memoriam revocandum est, S. Bonaventuram heredem fuisse « Exemplarismi >> S. Augustini, quae doctrina, a Platone origi– nem trahens, in Neo-Platonismo, Plotino duce, iam magis ad christianismum appropinquabat et deinde per Originem aucto– rita,tem in philosophiam exercere cepit et per philosophiam in theologiam mysticam. Secundum hanc doctrinam S. Augustini~ a S~ Bonaventura receptam, ideae rerun1 sunt formae principales vel essentiae stabiles et immutabiles rerum, existentes in mente Dei, secundum quas omnia quae in mundo sunt formantur. Res 1 Collationes in Hexaemeron, 10, ibid., t. V, p. 330. 2 Cf. ibid. . 3 In Expositione Evangelii S. Lucae, cap. XX, n. 23, i.bid., t. VII, p. 508. 1 llinérarium mentis in Deum, cap. 4, n. 5, in Opera Omnia, t. V, p. 307. - Hanc doctrinam iterum tractat in pulcherrimo Sermone in Dom. III Adventus, super– textum « 11Iedius vester sial quem vos nescitis ». Cf. ibid., t. IX, p. 57 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz