BCCCAP00000000000000000000820

DOCTRINA CHRISTOCENTRICA S, BONAVENTURAE 17 cat; Franciscus omnibus fratribus, etiam sacerdotibus opera ma~ nualia commendat, Bonaventura studia potius quam Iaborem ma– nualem clericis praescribit. At cuique rem attentius perscrutanti apparet, Bonaventuram a divina Providentia destinatum fuisse ad magnificum opus, a Francisco excitatum et conditum, temperan– dum, moderandum ac vivendi consuetudini et usui accommodan– dum. S. Franciscus exemplar est novae vitae evangelicae in omni eius pulchritudine et splendore, idque mire ostendit in se et in pri– mis suis fratribus, qui vitam illam ducebant cantando et iubilando prae animi iucunditate ob plenam spiritus libertatem ·recupera– tarn. Postquam autem crevit fraternitas, necesse erat proposita beati Patris huic multitudini fratrurn aptare, qui non amplius vi– vere valebant sicut Franciscus fecerat curo duodecim suis primis fratribus. Quod negotium sapienter perfecit S. Bonaventura spatio septemdecirn annorum sui gubernii 1. Revera Bonaventura spiritum seraphici Patris, quem mirabi– liter ·penetraverat et intellexerat, in franciscano Ordine, in dies portentose aneto, mutatis rerum momentis et adiunctis, prudentis– sime ac firmiter conservare sciebat et intendebat. Quantum e. g. seraphicam paupertatem amaret, patet ex famoso eius opere << Apologia pauperum >>. Scientiae utique promotor erat, sed omni– no secundum spiritum S. Francisci, detestans et ipse vanam scien– tiam, scientiam mere· humanam, quae lumine superno non col– lustratur 2 ~ Commendat quidem fratribus studiutn, quod ipsis ad recte praedicandum erat necessarium, ita tamen, ut opus ma– nuale nullo modo excluderet, imo illud maxime' fratribus in– culcaret, suoque exemplo firmaret. Legenda enim vitae illius narrat legatum S. Sedis, ad cardinalitiam dignitatem eidem de– ferendam, illum invisentem, futurum praelatum lavantem scu– tellas in culina invenisse. Sed prae ceteris indolem animáe beati Patris Bonaventura iam perfectissime ac mature perspexerat et illam fideliter imitatus est. Erant duae animae intima harmonia 1 Cf, P. GRATIEN, Histoire de la fondation et de Cévolution de l'Ordre des Frercs Mineurs au XIII siecle, p. 249-320, - P. Ambrosius Styra, O. F. M., econ– tra existimare videtur S. Bonaventuram, in spiritu Romanae Curiae recessisse a 'con– silio fundatoris, dirigendo fraternitatem ad « monachismum ». Cf. Franz von Assisi und das Evangelium lesu,.p. 87 sq. 2 Cf. Et. G1LsoN, La philosophie de S. Bonaventure, cbap. 2 : • La critique de la philosophie naturelle •· · P. Y!TIJ'S A BUSSUH, D, 1piritm1litat~ /ranci8can6,· • 2

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz