BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT III. DE DOCTRINA CHRISTOCENTRICA S. BONAVENTURAE S. Bonaventura spiritum seraphici Patris mirabiliter penetravit. - Verbum incarnatum et quidem passum, crucifi-xum, centtum, fundamentum et corona totius spiritualitatis franciscanae, -- Scholae posteriores spiri– tualitatem super hoc fundamentum aedifi-cant. Novam vitani evangelicam, quam beatus Franciscus more suo nativo et candido, divina affiante inspiratione fuerat exper– tus cotidiana vitae consuetudíne, S. Bonaventura praestantissimo ac sublimi ingenio suo via et ratione perfecit itemque prudenti norma et exercitatione in praxim dedmdt. Seraphicus Doctor merito alter Órdinis Minorum auctor vocatur, quia quidquid m.a– gni B. Pater noster animo conceperat atque Spiritus sancti in– stinctu excogitaverat, recte ordinavit et ita seraphicae militiae idoneam temperationem et aequam moderationem suppeditavit. Id vero praesertim praestitit in componendo theologiam mysti– cam franciscanam, qua iure S. Bonaventura mirifice excellit ob redactara in perfectam synthesim theologiam S. Augustini cum mystica medii aevi secundum mentem S. P. n. Francisci. Forsitan cuipiam parum accurate rem consideranti videtur Franciscum a Bonaventura ob diversam indolem ingenii val.de dissentire, imo, quodam etiam sensu, alter alteri adversari ac repugnare. Nam Franciscus quidem horno apparet simplex et ru– dis, Bonaventuia e contrario vir excultus et doctus ; Franciscus litteras parvi facit, Bonaventura vero scientiae ac doctrinae se– dulum cultorem et fautorem se exhibet ; Franciscus ingenii est ingenui et simplicis, acie animi omnia statim ac sponte perspi– cientis, Bonaventurae autem mens omnia serio considerat oppor– tunaque gravitate 'perpendit ; Franciscus maximam suam consola– tionem experitur in parvis ac solitariis locis, humiles domunculas habitando, Bonaventura sumptuosiora et ampliora coenobia aedifi-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz