BCCCAP00000000000000000000820

OPERA APOSTOLICA 301 Redemptoris memoriam conservát heroicae caritatis Capuccino– rum tempore luis pestiferae annorum 1575 et 1576, Genua, Rhe– ,gium Calabriae, Panormus, Mediolanum, ubi S. Carolus Borro– maeus nostrates, ut pestilentia infectos curarent invitaverat, et ubi Paulus a Salodio nomen suum et Capuccinorum immortalitati commendaverat, postea vero omnes fere Europae atque extera– rum Missionum regiones salutifera:m Capuccinorum industriam in caritatis operibus exercendis admirati sunt 1. Memorandum quoque est, quod non solum sacerdotes, sed et fratres laici partem suam in apostolatu Ordinis obtinuerunL Ad exemplum enim primorum S. Francisci sociorum Aegidii, Ru– fini, Iuniperi, laici quoque Capuccini non ad propriam tantum sanctificationem vitam suam austeram instituebant, sed etiam ad animas salvandas apostolatu voluntariae afflictationis, boni exem– pli, piae exhortationis mirifice certabant, ; imo non raro heroico amore et seraphico ardore sese in sacrificium pro salute animarum et corporum concivium suorum sponte obtulerunt. Vivendo in spiritu Patris nostri sancti Francisci, vitam ducendo vere evange– licam, laborando per dies, orando per noctes, sancti illi et simpli– ces fratres plures forse animas ad Jesum Christum reduxerunt, quam magni oratores per eloquentissimas suas conciones. Fulgida huius apostolatus in Christo absconditi exempla dederunt S. Fe– lix a Cantalicio, B. Felix a Nicosia, B. Franciscus a Camporubeo, B. Ignatius a Laconi. Ab ipso quoque initio suae reformationis Capuccini de ipso apostolatu inter paganos solliciti apparuerant. Iam Constitutio– nes anni 1536 de illis sacris expeditionibus fusius Ioquuntur : ~< Et perche la conversione de li infideli fu mol to a core al nostro .seraphico Paire, per questo, a gloria de Dio et ad salute loro, secando la Regola se ordina che se alcuni Frati perfetti, infiammati del amore de Christo benedetto et del zelo de la sua calholica jede, vorranno per divina inspiratione andare a predicarla ira loro, ricorrino da 1i loro Vicarii provinciali, o dal P. Vicario Generale, da li quali essendo iudicati idOnei, vadino con loro licentia et benedittione a tale ardua impresa. Ma non voglino li subditi presumptuosamente iudicarse idonei a si dif ficile et periculoso negotio, ma co'n ogni timore et humilita remettano tal loro desiderio al iudicio de loro Pre- 1 Cf. MELCHIOR A PoBLADURA, loe. cit., ,p. 326 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz