BCCCAP00000000000000000000820
300 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA vinum plane opus sit, digne se ad illud praeparare debent. Digne· vero, quantum humana imbecillilas fert, illud exercenf, qui solidas primum virtutes sibi comparare student, ac praecipue clwritatem, animarum zelum et humilitatem familiares sibi habere contendunt : quique in omnibus ecclesiasticae docll'inae ac praesertim Theologiae scientiae studiis non mediocriter versati sanam doctrinam cum vi– tae sanctimonia coniungunt, ut non minus vitae exemplo, quam doctrina proximis praeluceant . .. Enitantur igitur imprimís con– cionatores nostri, ut iuxta Constitutionum nostranzm monita, Deum ante omnia in suo corde gerani, tum ceteris bonis operibus praelu– cere studeant, ut Deo pleni, Deum in aliorum cordibus parere el suo exemplo reliquos ad melioris vitae frugem pertrahere valeant » 1 • Apostolatus autem primorum Capuccinorum non in sola prae– dicatione sese manifestabat, imo eloquentiora eorum sermoni– bus erant heroica eorum opera carhatis. Quemadmodum oscu– lum quod dedit Franciscus leproso, sigillum impressit vocationi suae evangelicae, ita et Capuccinorum apostolatus ab ipso suo exordio insignitus fuit signaculo caritatis. Iam diximus2, Ordi– nem nostrum eiusque actuosam vim originem duxisse in vicis et plateis civitatum Camerini et Fabriani, ubi indefesso zelo Mat– thaeus et Paulus, Ludovicus et Raphaél sese pestífera labe infectis toto corde et animo dedicaverant. Haec gloriosa initia notam propriam Ordi,ni impresserunt. Ab ipso suo in Urbem adventu, anno 1529, Capuccini statim curam infirmorum susceperunt in nosocomio Incurabilium S. Iacobi, ibique non solum corpora aegrotantium materna sollici– tudine fovebant, sed multo magis animas sermonibus, piis lectio– nibus, instructionibus ad Sacramenta rite et devote recipienda, et praesertim praeparatione ad beatam mortem, fervidissimo zelo complectebantur•. Legimus S. Felicem a Cantalicio diebus domi– nicis, quibus a mendicatione líber remanebat, libenter huic operi caritatis sese dedicasse, sicut etiam Franciscus Titelmans facere solebat, qui infirmos Paires et Doctores suos appellare consuevit. A praeclaro illo initio originem traxit traditio, quod Capuccinis Romanis semper cura nosocomiorum Urbis concredita fuit. Omnes deinde magnae Italiae urbes, Neapolis, Venetiae, ubi Ecclesia 1 Cf. De sacris ritibus, p. 80 sq. 2 Vide supra, p. 245. 2 Cf. MELCHIOR A POBLADURA, op. cit. Pars I, p. 283 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz